Habakkuk 2

1[Super custodiam meam stabo,/ et figam gradum super munitionem :/ et contemplabor ut videam quid dicatur mihi,/ et quid respondeam ad arguentem me.]\ 2Et respondit mihi Dominus, et dixit : [Scribe visum, et explana eum super tabulas,/ ut percurrat qui legerit eum./ 3Quia adhuc visus procul ;/ et apparebit in finem, et non mentietur :/ si moram fecerit, exspecta illum,/ quia veniens veniet, et non tardabit./ 4Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ;/ justus autem in fide sua vivet./ 5Et quomodo vinum potantem decipit,/ sic erit vir superbus, et non decorabitur :/ qui dilatavit quasi infernus animam suam,/ et ipse quasi mors, et non adimpletur :/ et congregabit ad se omnes gentes,/ et coacervabit ad se omnes populos./ 6Numquid non omnes isti super eum parabolam sument,/ et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur :/ Væ ei qui multiplicat non sua ?/ usquequo et aggravat contra se densum lutum ?/ 7Numquid non repente consurgent qui mordeant te,/ et suscitabuntur lacerantes te,/ et eris in rapinam eis ?/ 8Quia tu spoliasti gentes multas,/ spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis,/ propter sanguinem hominis,/ et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea./ 9Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ,/ ut sit in excelso nidus ejus,/ et liberari se putat de manu mali !/ 10Cogitasti confusionem domui tuæ ;/ concidisti populos multos,/ et peccavit anima tua./ 11Quia lapis de pariete clamabit,/ et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit./ 12Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus,/ et præparat urbem in iniquitate !/ 13Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ?/ laborabunt enim populi in multo igne,/ et gentes in vacuum, et deficient./ 14Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini,/ quasi aquæ operientes mare./ 15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum,/ et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !/ 16Repletus es ignominia pro gloria ;/ bibe tu quoque, et consopire./ Circumdabit te calix dexteræ Domini,/ et vomitus ignominiæ super gloriam tuam./ 17Quia iniquitas Libani operiet te,/ et vastitas animalium deterrebit eos/ de sanguinibus hominum,/ et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea./ 18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus,/ conflatile, et imaginem falsam ?/ quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta./ 19Væ qui dicit ligno : Expergiscere ;/ Surge, lapidi tacenti !/ Numquid ipse docere poterit ?/ ecce iste coopertus est auro et argento,/ et omnis spiritus non est in visceribus ejus./ 20Dominus autem in templo sancto suo :/ sileat a facie ejus omnis terra !]
Copyright information for VulgCT