Habakkuk 3

1Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis.\ 2[Domine, audivi auditionem tuam, et timui./ Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ;/ in medio annorum notum facies :/ cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis./ 3Deus ab austro veniet,/ et Sanctus de monte Pharan :/ operuit cælos gloria ejus,/ et laudis ejus plena est terra./ 4Splendor ejus ut lux erit,/ cornua in manibus ejus :/ ibi abscondita est fortitudo ejus./ 5Ante faciem ejus ibit mors,/ et egredietur diabolus ante pedes ejus./ 6Stetit, et mensus est terram ;/ aspexit, et dissolvit gentes,/ et contriti sunt montes sæculi :/ incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus./ 7Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ ;/ turbabuntur pelles terræ Madian./ 8Numquid in fluminibus iratus es, Domine ?/ aut in fluminibus furor tuus ?/ vel in mari indignatio tua ?/ Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio./ 9Suscitans suscitabis arcum tuum,/ juramenta tribubus quæ locutus es ;/ fluvios scindes terræ./ 10Viderunt te, et doluerunt montes ;/ gurges aquarum transiit :/ dedit abyssus vocem suam ;/ altitudo manus suas levavit./ 11Sol et luna steterunt in habitaculo suo :/ in luce sagittarum tuarum ibunt,/ in splendore fulgurantis hastæ tuæ./ 12In fremitu conculcabis terram ;/ in furore obstupefacies gentes./ 13Egressus es in salutem populi tui,/ in salutem cum christo tuo :/ percussisti caput de domo impii,/ denudasti fundamentum ejus usque ad collum./ 14Maledixisti sceptris ejus,/ capiti bellatorum ejus,/ venientibus ut turbo ad dispergendum me :/ exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito./ 15Viam fecisti in mari equis tuis,/ in luto aquarum multarum./ 16Audivi, et conturbatus est venter meus ;/ a voce contremuerunt labia mea./ Ingrediatur putredo in ossibus meis,/ et subter me scateat :/ ut requiescam in die tribulationis,/ ut ascendam ad populum accinctum nostrum./ 17Ficus enim non florebit,/ et non erit germen in vineis ;/ mentietur opus olivæ,/ et arva non afferent cibum :/ abscindetur de ovili pecus,/ et non erit armentum in præsepibus./ 18Ego autem in Domino gaudebo ;/ et exsultabo in Deo Jesu meo./ 19Deus Dominus fortitudo mea,/ et ponet pedes meos quasi cervorum :/ et super excelsa mea deducet me/ victor in psalmis canentem.]
Copyright information for VulgCT