Haggai 2

In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.\ In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens : Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens : [Quis in vobis est derelictus,/ qui vidit domum istam in gloria sua prima ?/ et quid vos videtis hanc nunc ?/ numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris ?/ Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ;/ et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ;/ et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum :/ et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)/ verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti :/ et spiritus meus erit in medio vestrum : nolite timere./ Quia hæc dicit Dominus exercituum :/ Adhuc unum modicum est,/ et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam./ Et movebo omnes gentes,/ et veniet desideratus cunctis gentibus :/ et implebo domum istam gloria,/ dicit Dominus exercituum./ Meum est argentum, et meum est aurum,/ dicit Dominus exercituum./ 10 Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ,/ dicit Dominus exercituum :/ et in loco isto dabo pacem,/ dicit Dominus exercituum.]\ 11 In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens : 12 Hæc dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens : 13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non. 14 Et dixit Aggæus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur. 15 Et respondit Aggæus, et dixit : [Sic populus iste,/ et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus,/ et sic omne opus manuum eorum :/ et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt./ 16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra,/ antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini./ 17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum,/ et fierent decem ;/ et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas,/ et fiebant viginti./ 18 Percussi vos vento urente, et aurugine,/ et grandine omnia opera manuum vestrarum :/ et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus./ 19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum,/ a die vigesima et quarta noni mensis :/ a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini,/ ponite super cor vestrum./ 20 Numquid jam semen in germine est,/ et adhuc vinea, et ficus,/ et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ? ex die ista benedicam.]\ 21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens : 22 Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : [Ego movebo cælum pariter et terram,/ 23 et subvertam solium regnorum,/ et conteram fortitudinem regni gentium :/ et subvertam quadrigam et ascensorem ejus,/ et descendent equi, et ascensores eorum,/ vir in gladio fratris sui./ 24 In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te,/ Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus :/ et ponam te quasi signaculum,/ quia te elegi, dicit Dominus exercituum.]
Copyright information for VulgCT