Hebrews 7

1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei : 2cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.\ 4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. 5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. 6Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit. 9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est : 10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.\ 11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ? 12Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. 13In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. 14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. 17Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. 18Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem : 19nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, 21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) : 22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. 23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere : 24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. 25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus : 27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. 28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
Copyright information for VulgCT