Hosea 10

[Vitis frondosa Israël,/ fructus adæquatus est ei :/ secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,/ juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris./ Divisum est cor eorum, nunc interibunt ;/ ipse confringet simulacra eorum,/ depopulabitur aras eorum./ Quia nunc dicent : Non est rex nobis,/ non enim timemus Dominum ;/ et rex quid faciet nobis ?/ Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus ;/ et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri./ Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ;/ quia luxit super eum populus ejus,/ et æditui ejus super eum exsultaverunt/ in gloria ejus, quia migravit ab eo./ Siquidem et ipse in Assur delatus est,/ munus regi ultori./ Confusio Ephraim capiet,/ et confundetur Israël in voluntate sua./ Transire fecit Samaria regem suum/ quasi spumam super faciem aquæ./ Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël ;/ lappa et tribulus ascendet super aras eorum :/ et dicent montibus : Operite nos,/ et collibus : Cadite super nos./ Ex diebus Gabaa peccavit Israël ;/ ibi steterunt./ Non comprehendet eos in Gabaa/ prælium super filios iniquitatis./ 10 Juxta desiderium meum corripiam eos :/ congregabuntur super eos populi,/ cum corripientur propter duas iniquitates suas./ 11 Ephraim vitula docta diligere trituram,/ et ego transivi super pulchritudinem colli ejus :/ ascendam super Ephraim,/ arabit Judas ;/ confringet sibi sulcos Jacob./ 12 Seminate vobis in justitia,/ et metite in ore misericordiæ./ Innovate vobis novale ;/ tempus autem requirendi Dominum,/ cum venerit qui docebit vos justitiam./ 13 Arastis impietatem,/ iniquitatem messuistis :/ comedistis frugem mendacii,/ quia confisus es in viis tuis,/ in multitudine fortium tuorum./ 14 Consurget tumultus in populo tuo ;/ et omnes munitiones tuæ vastabuntur,/ sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal/ in die prælii, matre super filios allisa./ 15 Sic fecit vobis Bethel,/ a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.]
Copyright information for VulgCT