Hosea 11

1[Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël./ Quia puer Israël, et dilexi eum ;/ et ex Ægypto vocavi filium meum./ 2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;/ Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant./ 3Et ego quasi nutritius Ephraim :/ portabam eos in brachiis meis,/ et nescierunt quod curarem eos./ 4In funiculis Adam traham eos,/ in vinculis caritatis ;/ et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,/ et declinavi ad eum ut vesceretur./ 5Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,/ quoniam noluerunt converti./ 6Cœpit gladius in civitatibus ejus,/ et consumet electos ejus,/ et comedet capita eorum./ 7Et populus meus pendebit ad reditum meum ;/ jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur./ 8Quomodo dabo te, Ephraim ?/ protegam te, Israël ?/ Quomodo dabo te sicut Adama,/ ponam te ut Seboim ?/ Conversum est in me cor meum,/ pariter conturbata est pœnitudo mea./ 9Non faciam furorem iræ meæ ;/ non convertar ut disperdam Ephraim,/ quoniam Deus ego, et non homo ;/ in medio tui sanctus,/ et non ingrediar civitatem./ 10Post Dominum ambulabunt ;/ quasi leo rugiet,/ quia ipse rugiet,/ et formidabunt filii maris./ 11Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,/ et quasi columba de terra Assyriorum :/ et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]\ 12[Circumdedit me in negatione Ephraim,/ et in dolo domus Israël ;/ Judas autem testis descendit cum Deo,/ et cum sanctis fidelis.]
Copyright information for VulgCT