Hosea 12

[Ephraim pascit ventum,/ et sequitur æstum ;/ tota die mendacium et vastitatem multiplicat :/ et fœdus cum Assyriis iniit,/ et oleum in Ægyptum ferebat./ Judicium ergo Domini cum Juda,/ et visitatio super Jacob :/ juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei./ In utero supplantavit fratrem suum,/ et in fortitudine sua directus est cum angelo./ Et invaluit ad angelum, et confortatus est ;/ flevit, et rogavit eum./ In Bethel invenit eum,/ et ibi locutus est nobiscum./ Et Dominus Deus exercituum,/ Dominus memoriale ejus./ Et tu ad Deum tuum converteris ;/ misericordiam et judicium custodi,/ et spera in Deo tuo semper./ Chanaan, in manu ejus statera dolosa,/ calumniam dilexit./ Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum ;/ inveni idolum mihi :/ omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi./ Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti :/ adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis./ 10 Et locutus sum super prophetas,/ et ego visionem multiplicavi,/ et in manu prophetarum assimilatus sum./ 11 Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ;/ nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri./ 12 Fugit Jacob in regionem Syriæ,/ et servivit Israël in uxorem,/ et in uxorem servavit./ 13 In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto,/ et in propheta servatus est./ 14 Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis :/ et sanguis ejus super eum veniet,/ et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.]
Copyright information for VulgCT