Hosea 14

[Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !/ in gladio pereant,/ parvuli eorum elidantur,/ et fœtæ ejus discindantur !]\ [Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,/ quoniam corruisti in iniquitate tua./ Tollite vobiscum verba,/ et convertimini ad Dominum ; et dicite ei :/ Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,/ et reddemus vitulos labiorum nostrorum./ Assur non salvabit nos :/ super equum non ascendemus,/ nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum :/ quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli./ Sanabo contritiones eorum ;/ diligam eos spontanee :/ quia aversus est furor meus ab eis./ Ero quasi ros ;/ Israël germinabit sicut lilium,/ et erumpet radix ejus ut Libani./ Ibunt rami ejus,/ et erit quasi oliva gloria ejus,/ et odor ejus ut Libani./ Convertentur sedentes in umbra ejus ;/ vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ;/ memoriale ejus sicut vinum Libani./ Ephraim, quid mihi ultra idola ?/ Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ;/ ex me fructus tuus inventus est./ 10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ?/ quia rectæ viæ Domini,/ et justi ambulabunt in eis ;/ prævaricatores vero corruent in eis.]
Copyright information for VulgCT