Hosea 2

Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestræ : Misericordiam consecuta.\ [Judicate matrem vestram, judicate,/ quoniam ipsa non uxor mea,/ et ego non vir ejus./ Auferat fornicationes suas a facie sua,/ et adulteria sua de medio uberum suorum ;/ ne forte expoliem eam nudam,/ et statuam eam secundum diem nativitatis suæ,/ et ponam eam quasi solitudinem,/ et statuam eam velut terram inviam,/ et interficiam eam siti./ Et filiorum illius non miserebor,/ quoniam filii fornicationum sunt./ Quia fornicata est mater eorum,/ confusa est quæ concepit eos ;/ quia dixit : Vadam post amatores meos,/ qui dant panes mihi, et aquas meas,/ lanam meam, et linum meum,/ oleum meum, et potum meum./ Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis,/ et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet./ Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ;/ et quæret eos, et non inveniet :/ et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem,/ quia bene mihi erat tunc magis quam nunc./ Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum,/ et argentum multiplicavi ei, et aurum,/ quæ fecerunt Baal./ Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo,/ et vinum meum in tempore suo./ Et liberabo lanam meam et linum meum,/ quæ operiebant ignominiam ejus./ 10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ;/ et vir non eruet eam de manu mea ;/ 11 et cessare faciam omne gaudium ejus,/ solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus,/ et omnia festa tempora ejus./ 12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus,/ de quibus dixit : Mercedes hæ meæ sunt,/ quas dederunt mihi amatores mei ;/ et ponam eam in saltum,/ et comedet eam bestia agri./ 13 Et visitabo super eam dies Baalim,/ quibus accendebat incensum,/ et ornabatur in aure sua, et monili suo./ Et ibat post amatores suos,/ et mei obliviscebatur, dicit Dominus./ 14 Propter hoc ecce ego lactabo eam,/ et ducam eam in solitudinem,/ et loquar ad cor ejus./ 15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco,/ et vallem Achor, ad aperiendam spem ;/ et canet ibi juxta dies juventutis suæ,/ et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti./ 16 Et erit in die illa, ait Dominus :/ vocabit me, Vir meus,/ et non vocabit me ultra Baali./ 17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus,/ et non recordabitur ultra nominis eorum./ 18 Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri,/ et cum volucre cæli, et cum reptili terræ ;/ et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra,/ et dormire eos faciam fiducialiter./ 19 Et sponsabo te mihi in sempiternum ;/ et sponsabo te mihi in justitia, et judicio,/ et in misericordia, et in miserationibus./ 20 Et sponsabo te mihi in fide ;/ et scies quia ego Dominus./ 21 Et erit in die illa :/ exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos,/ et illi exaudient terram./ 22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum,/ et hæc exaudient Jezrahel./ 23 Et seminabo eam mihi in terra,/ et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia./ 24 Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu ;/ et ipse dicet : Deus meus es tu.]
Copyright information for VulgCT