Hosea 4

[Audite verbum Domini, filii Israël,/ quia judicium Domino cum habitatoribus terræ :/ non est enim veritas, et non est misericordia,/ et non est scientia Dei in terra./ Maledictum, et mendacium,/ et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,/ et sanguis sanguinem tetigit./ Propter hoc lugebit terra,/ et infirmabitur omnis qui habitat in ea,/ in bestia agri, et in volucre cæli ;/ sed et pisces maris congregabuntur./ Verumtamen unusquisque non judicet,/ et non arguatur vir :/ populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti./ Et corrues hodie,/ et corruet etiam propheta tecum./ Nocte tacere feci matrem tuam./ Conticuit populus meus,/ eo quod non habuerit scientiam :/ quia tu scientiam repulisti,/ repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;/ et oblita es legis Dei tui,/ obliviscar filiorum tuorum et ego./ Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :/ gloriam eorum in ignominiam commutabo./ Peccata populi mei comedent,/ et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum./ Et erit sicut populus, sic sacerdos ;/ et visitabo super eum vias ejus,/ et cogitationes ejus reddam ei./ 10 Et comedent, et non saturabuntur ;/ fornicati sunt, et non cessaverunt :/ quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo./ 11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor./ 12 Populus meus in ligno suo interrogavit,/ et baculus ejus annuntiavit ei ;/ spiritus enim fornicationum decepit eos,/ et fornicati sunt a Deo suo./ 13 Super capita montium sacrificabant,/ et super colles ascendebant thymiama ;/ subtus quercum, et populum, et terebinthum,/ quia bona erat umbra ejus ;/ ideo fornicabuntur filiæ vestræ,/ et sponsæ vestræ adulteræ erunt./ 14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,/ et super sponsas vestras cum adulteraverint,/ quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,/ et cum effeminatis sacrificabant ;/ et populus non intelligens vapulabit./ 15 Si fornicaris tu, Israël,/ non delinquat saltem Juda ;/ et nolite ingredi in Galgala,/ et ne ascenderitis in Bethaven,/ neque juraveritis : Vivit Dominus !/ 16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ;/ nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine./ 17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum./ 18 Separatum est convivium eorum ;/ fornicatione fornicati sunt :/ dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus./ 19 Ligavit eum spiritus in alis suis,/ et confundentur a sacrificiis suis.]
Copyright information for VulgCT