Hosea 5

[Audite hoc, sacerdotes, / et attendite, domus Israël,/ et domus regis, auscultate :/ quia vobis judicium est,/ quoniam laqueus facti estis speculationi,/ et rete expansum super Thabor./ Et victimas declinastis in profundum ;/ et ego eruditor omnium eorum./ Ego scio Ephraim,/ et Israël non est absconditus a me :/ quia nunc fornicatus est Ephraim ;/ contaminatus est Israël./ Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum,/ quia spiritus fornicationum in medio eorum,/ et Dominum non cognoverunt./ Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus,/ et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua :/ ruet etiam Judas cum eis./ In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum,/ et non invenient :/ ablatus est ab eis./ In Dominum prævaricati sunt,/ quia filios alienos genuerunt :/ nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis./ Clangite buccina in Gabaa,/ tuba in Rama ;/ ululate in Bethaven,/ post tergum tuum, Benjamin./ Ephraim in desolatione erit in die correptionis ;/ in tribubus Israël ostendi fidem./ 10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ;/ super eos effundam quasi aquam iram meam./ 11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio,/ quoniam cœpit abire post sordes./ 12 Et ego quasi tinea Ephraim,/ et quasi putredo domui Juda./ 13 Et vidit Ephraim languorem suum,/ et Juda vinculum suum ;/ et abiit Ephraim ad Assur,/ et misit ad regem ultorem :/ et ipse non poterit sanare vos,/ nec solvere poterit a vobis vinculum./ 14 Quoniam ego quasi leæna Ephraim,/ et quasi catulus leonis domui Juda./ Ego, ego capiam, et vadam ;/ tollam, et non est qui eruat./ 15 Vadens revertar ad locum meum,/ donec deficiatis, et quæratis faciem meam.]
Copyright information for VulgCT