Hosea 6

1[In tribulatione sua mane consurgent ad me :/ Venite, et revertamur ad Dominum,/ 2quia ipse cepit, et sanabit nos ;/ percutiet, et curabit nos./ 3Vivificabit nos post duos dies ;/ in die tertia suscitabit nos,/ et vivemus in conspectu ejus./ Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum :/ quasi diluculum præparatus est egressus ejus,/ et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ./ 4Quid faciam tibi, Ephraim ?/ quid faciam tibi, Juda ?/ misericordia vestra quasi nubes matutina,/ et quasi ros mane pertransiens./ 5Propter hoc dolavi in prophetis ;/ occidi eos in verbis oris mei :/ et judicia tua quasi lux egredientur./ 6Quia misericordiam volui, et non sacrificium ;/ et scientiam Dei plus quam holocausta./ 7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :/ ibi prævaricati sunt in me./ 8Galaad civitas operantium idolum,/ supplantata sanguine./ 9Et quasi fauces virorum latronum,/ particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :/ quia scelus operati sunt./ 10In domo Israël vidi horrendum :/ ibi fornicationes Ephraim,/ contaminatus est Israël./ 11Sed et Juda, pone messem tibi,/ cum convertero captivitatem populi mei.]
Copyright information for VulgCT