Hosea 7

[Cum sanare vellem Israël,/ revelata est iniquitas Ephraim,/ et malitia Samariæ,/ quia operati sunt mendacium ;/ et fur ingressus est spolians,/ latrunculus foris./ Et ne forte dicant in cordibus suis,/ omnem malitiam eorum me recordatum,/ nunc circumdederunt eos adinventiones suæ :/ coram facie mea factæ sunt./ In malitia sua lætificaverunt regem,/ et in mendaciis suis principes./ Omnes adulterantes,/ quasi clibanus succensus a coquente ;/ quievit paululum civitas a commistione fermenti,/ donec fermentaretur totum./ Dies regis nostri : cœperunt principes furere a vino ;/ extendit manum suam cum illusoribus./ Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum,/ cum insidiaretur eis ;/ tota nocte dormivit coquens eos :/ mane ipse succensus quasi ignis flammæ./ Omnes calefacti sunt quasi clibanus,/ et devoraverunt judices suos :/ omnes reges eorum ceciderunt ;/ non est qui clamat in eis ad me./ Ephraim in populis ipse commiscebatur ;/ Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur./ Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ;/ sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit./ 10 Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus ;/ nec reversi sunt ad Dominum Deum suum,/ et non quæsierunt eum in omnibus his./ 11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor./ Ægyptum invocabant ; ad Assyrios abierunt./ 12 Et cum profecti fuerint,/ expandam super eos rete meum :/ quasi volucrem cæli detraham eos ;/ cædam eos secundum auditionem cœtus eorum./ 13 Væ eis, quoniam recesserunt a me !/ vastabuntur, quia prævaricati sunt in me,/ et ego redemi eos,/ et ipsi locuti sunt contra me mendacia./ 14 Et non clamaverunt ad me in corde suo,/ sed ululabant in cubilibus suis :/ super triticum et vinum ruminabant ;/ recesserunt a me./ 15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum,/ et in me cogitaverunt malitiam./ 16 Reversi sunt ut essent absque jugo ;/ facti sunt quasi arcus dolosus :/ cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ./ Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.]
Copyright information for VulgCT