Hosea 8

[In gutture tuo sit tuba/ quasi aquila super domum Domini,/ pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,/ et legem meam prævaricati sunt./ Me invocabunt : Deus meus,/ cognovimus te Israël./ Projecit Israël bonum :/ inimicus persequetur eum./ Ipsi regnaverunt, et non ex me ;/ principes exstiterunt, et non cognovi :/ argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,/ ut interirent./ Projectus est vitulus tuus, Samaria ;/ iratus est furor meus in eos./ Usquequo non poterunt emundari ?/ Quia ex Israël et ipse est :/ artifex fecit illum, et non est deus ;/ quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ./ Quia ventum seminabunt,/ et turbinem metent :/ culmus stans non est in eo ;/ germen non faciet farinam :/ quod etsi fecerit, alieni comedent eam./ Devoratus est Israël ;/ nunc factus est in nationibus quasi vas immundum./ Quia ipsi ascenderunt ad Assur,/ onager solitarius sibi ;/ Ephraim munera dederunt amatoribus./ 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,/ nunc congregabo eos,/ et quiescent paulisper ab onere regis et principum./ 11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;/ factæ sunt ei aræ in delictum./ 12 Scribam ei multiplices leges meas,/ quæ velut alienæ computatæ sunt./ 13 Hostias offerent,/ immolabunt carnes et comedent,/ et Dominus non suscipiet eas :/ nunc recordabitur iniquitatis eorum,/ et visitabit peccata eorum :/ ipsi in Ægyptum convertentur./ 14 Et oblitus est Israël factoris sui,/ et ædificavit delubra ;/ et Judas multiplicavit urbes munitas ;/ et mittam ignem in civitates ejus,/ et devorabit ædes illius.]
Copyright information for VulgCT