Hosea 9

[Noli lætari, Israël ;/ noli exsultare sicut populi :/ quia fornicatus es a Deo tuo ;/ dilexisti mercedem super omnes areas tritici./ Area et torcular non pascet eos,/ et vinum mentietur eis :/ non habitabunt in terra Domini./ Reversus est Ephraim in Ægyptum,/ et in Assyriis pollutum comedit./ Non libabunt Domino vinum,/ et non placebunt ei./ Sacrificia eorum quasi panis lugentium ;/ omnes qui comedent eum, contaminabuntur :/ quia panis eorum animæ ipsorum :/ non intrabit in domum Domini./ Quid facietis in die solemni,/ in die festivitatis Domini ?/ Ecce enim profecti sunt a vastitate :/ Ægyptus congregabit eos ;/ Memphis sepeliet eos :/ desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,/ lappa in tabernaculis eorum./ Venerunt dies visitationis,/ venerunt dies retributionis./ Scitote, Israël,/ stultum prophetam,/ insanum virum spiritualem,/ propter multitudinem iniquitatis tuæ,/ et multitudinem amentiæ./ Speculator Ephraim cum Deo meo,/ propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ;/ insania in domo Dei ejus./ Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa./ Recordabitur iniquitatis eorum,/ et visitabit peccata eorum./ 10 Quasi uvas in deserto inveni Israël,/ quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :/ ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,/ et abalienati sunt in confusionem,/ et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt./ 11 Ephraim quasi avis avolavit ;/ gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu./ 12 Quod etsi enutrierint filios suos,/ absque liberis eos faciam in hominibus ;/ sed et væ eis cum recessero ab eis !/ 13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ;/ et Ephraim educet ad interfectorem filios suos./ 14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ?/ da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia./ 15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal,/ quia ibi exosos habui eos./ Propter malitiam adinventionum eorum,/ de domo mea ejiciam eos ;/ non addam ut diligam eos :/ omnes principes eorum recedentes./ 16 Percussus est Ephraim ;/ radix eorum exsiccata est :/ fructum nequaquam facient,/ quod etsi genuerint,/ interficiam amantissima uteri eorum./ 17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,/ et erunt vagi in nationibus.]
Copyright information for VulgCT