Isaiah 1

Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.\ [Audite, cæli, et auribus percipe, terra,/ quoniam Dominus locutus est./ Filios enutrivi, et exaltavi ;/ ipsi autem spreverunt me./ Cognovit bos possessorem suum,/ et asinus præsepe domini sui ;/ Israël autem me non cognovit,/ et populus meus non intellexit./ Væ genti peccatrici,/ populo gravi iniquitate,/ semini nequam, filiis sceleratis !/ dereliquerunt Dominum ;/ blasphemaverunt Sanctum Israël ;/ abalienati sunt retrorsum./ Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ?/ omne caput languidum,/ et omne cor mœrens./ A planta pedis usque ad verticem,/ non est in eo sanitas ;/ vulnus, et livor, et plaga tumens,/ non est circumligata, nec curata medicamine,/ neque fota oleo./ Terra vestra deserta ;/ civitates vestræ succensæ igni :/ regionem vestram coram vobis alieni devorant,/ et desolabitur sicut in vastitate hostili./ Et derelinquetur filia Sion/ ut umbraculum in vinea,/ et sicut tugurium in cucumerario,/ et sicut civitas quæ vastatur./ Nisi Dominus exercituum/ reliquisset nobis semen,/ quasi Sodoma fuissemus,/ et quasi Gomorrha similes essemus./ 10 Audite verbum Domini,/ principes Sodomorum ;/ percipite auribus legem Dei nostri,/ populus Gomorrhæ./ 11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ?/ dicit Dominus./ Plenus sum :/ holocausta arietum,/ et adipem pinguium,/ et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,/ nolui./ 12 Cum veniretis ante conspectum meum,/ quis quæsivit hæc de manibus vestris,/ ut ambularetis in atriis meis ?/ 13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra :/ incensum abominatio est mihi./ Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ;/ iniqui sunt cœtus vestri./ 14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea :/ facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens./ 15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,/ et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :/ manus enim vestræ sanguine plenæ sunt./ 16 Lavamini, mundi estote ;/ auferte malum cogitationum vestrarum/ ab oculis meis :/ quiescite agere perverse,/ 17 discite benefacere ;/ quærite judicium, subvenite oppresso,/ judicate pupillo, defendite viduam.]\ 18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus./ Si fuerint peccata vestra ut coccinum,/ quasi nix dealbabuntur ;/ et si fuerint rubra quasi vermiculus,/ velut lana alba erunt./ 19 Si volueritis, et audieritis me,/ bona terræ comeditis./ 20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,/ gladius devorabit vos,/ quia os Domini locutum est./ 21 Quomodo facta est meretrix/ civitas fidelis, plena judicii ?/ justitia habitavit in ea,/ nunc autem homicidæ./ 22 Argentum tuum versum est in scoriam ;/ vinum tuum mistum est aqua./ 23 Principes tui infideles,/ socii furum./ Omnes diligunt munera,/ sequuntur retributiones./ Pupillo non judicant,/ et causa viduæ non ingreditur ad illos./ 24 Propter hoc ait Dominus,/ Deus exercituum, Fortis Israël :/ Heu ! consolabor super hostibus meis,/ et vindicabor de inimicis meis./ 25 Et convertam manum meam ad te,/ et excoquam ad puram scoriam tuam,/ et auferam omne stannum tuum./ 26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,/ et consiliarios tuos sicut antiquitus ;/ post hæc vocaberis civitas justi,/ urbs fidelis./ 27 Sion in judicio redimetur,/ et reducent eam in justitia./ 28 Et conteret scelestos, et peccatores simul ;/ et qui dereliquerunt Dominum consumentur./ 29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,/ et erubescetis super hortis quos elegeratis,/ 30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,/ et velut hortus absque aqua./ 31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,/ et opus vestrum quasi scintilla,/ et succendetur utrumque simul,/ et non erit qui extinguat.]
Copyright information for VulgCT