Isaiah 11

1[Et egredietur virga de radice Jesse,/ et flos de radice ejus ascendet./ 2Et requiescet super eum spiritus Domini :/ spiritus sapientiæ et intellectus,/ spiritus consilii et fortitudinis,/ spiritus scientiæ et pietatis ;/ 3et replebit eum spiritus timoris Domini./ Non secundum visionem oculorum judicabit,/ neque secundum auditum aurium arguet ;/ 4sed judicabit in justitia pauperes,/ et arguet in æquitate pro mansuetis terræ ;/ et percutiet terram virga oris sui,/ et spiritu labiorum suorum interficiet impium./ 5Et erit justitia cingulum lumborum ejus,/ et fides cinctorium renum ejus./ 6Habitabit lupus cum agno,/ et pardus cum hædo accubabit ;/ vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,/ et puer parvulus minabit eos./ 7Vitulus et ursus pascentur,/ simul requiescent catuli eorum ;/ et leo quasi bos comedet paleas./ 8Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ;/ et in caverna reguli/ qui ablactatus fuerit manum suam mittet./ 9Non nocebunt, et non occident/ in universo monte sancto meo,/ quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.]\ 10[In die illa radix Jesse,/ qui stat in signum populorum,/ ipsum gentes deprecabuntur,/ et erit sepulchrum ejus gloriosum./ 11Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suam/ ad possidendum residuum populi sui,/ quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto,/ et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar,/ et ab Emath, et ab insulis maris./ 12Et levabit signum in nationes,/ et congregabit profugos Israël,/ et dispersos Juda colliget/ a quatuor plagis terræ./ 13Et auferetur zelus Ephraim,/ et hostes Juda peribunt ;/ Ephraim non æmulabitur Judam,/ et Judas non pugnabit contra Ephraim./ 14Et volabunt in humeros Philisthiim per mare,/ simul prædabuntur filios orientis ;/ Idumæa et Moab præceptum manus eorum,/ et filii Ammon obedientes erunt./ 15Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti,/ et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ;/ et percutiet eum in septem rivis,/ ita ut transeant per eum calceati./ 16Et erit via residuo populo meo/ qui relinquetur ab Assyriis,/ sicut fuit Israëli/ in die illa qua ascendit de terra Ægypti.]
Copyright information for VulgCT