Isaiah 12

[Et dices in die illa :/ Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ;/ conversus est furor tuus, et consolatus es me./ Ecce Deus salvator meus ;/ fiducialiter agam, et non timebo :/ quia fortitudo mea et laus mea Dominus,/ et factus est mihi in salutem./ Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris./ Et dicetis in die illa :/ Confitemini Domino et invocate nomen ejus ;/ notas facite in populis adinventiones ejus ;/ mementote quoniam excelsum est nomen ejus./ Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ;/ annuntiate hoc in universa terra./ Exsulta et lauda, habitatio Sion,/ quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
Copyright information for VulgCT