Isaiah 13

Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. [Super montem caliginosum levate signum :/ exaltate vocem,/ levate manum,/ et ingrediantur portas duces./ Ego mandavi sanctificatis meis,/ et vocavi fortes meos in ira mea,/ exsultantes in gloria mea./ Vox multitudinis in montibus,/ quasi populorum frequentium ;/ vox sonitus regum,/ gentium congregatarum./ Dominus exercituum præcepit/ militiæ belli,/ venientibus de terra procul,/ a summitate cæli ;/ Dominus, et vasa furoris ejus,/ ut disperdat omnem terram./ Ululate, quia prope est dies Domini ;/ quasi vastitas a Domino veniet./ Propter hoc omnes manus dissolventur,/ et omne cor hominis contabescet,/ et conteretur./ Torsiones et dolores tenebunt ;/ quasi parturiens dolebunt :/ unusquisque ad proximum suum stupebit,/ facies combustæ vultus eorum./ Ecce dies Domini veniet,/ crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque,/ ad ponendam terram in solitudinem,/ et peccatores ejus conterendos de ea./ 10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum,/ non expandent lumen suum ;/ obtenebratus est sol in ortu suo,/ et luna non splendebit in lumine suo./ 11 Et visitabo super orbis mala,/ et contra impios iniquitatem eorum ;/ et quiescere faciam superbiam infidelium,/ et arrogantiam fortium humiliabo./ 12 Pretiosior erit vir auro,/ et homo mundo obrizo./ 13 Super hoc cælum turbabo ;/ et movebitur terra de loco suo,/ propter indignationem Domini exercituum,/ et propter diem iræ furoris ejus./ 14 Et erit quasi damula fugiens,/ et quasi ovis, et non erit qui congreget./ Unusquisque ad populum suum convertetur,/ et singuli ad terram suam fugient./ 15 Omnis qui inventus fuerit occidetur,/ et omnis qui supervenerit cadet in gladio ;/ 16 infantes eorum allidentur in oculis eorum,/ diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur./ 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos,/ qui argentum non quærant,/ nec aurum velint ;/ 18 sed sagittis parvulos interficient,/ et lactantibus uteris non miserebuntur,/ et super filios non parcet oculus eorum./ 19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis,/ inclyta superbia Chaldæorum,/ sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham./ 20 Non habitabitur usque in finem,/ et non fundabitur usque ad generationem et generationem ;/ nec ponet ibi tentoria Arabs,/ nec pastores requiescent ibi./ 21 Sed requiescent ibi bestiæ,/ et replebuntur domus eorum draconibus,/ et habitabunt ibi struthiones,/ et pilosi saltabunt ibi ;/ 22 et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus,/ et sirenes in delubris voluptatis.]
Copyright information for VulgCT