Isaiah 14

[Prope est ut veniat tempus ejus,/ et dies ejus non elongabuntur./ Miserebitur enim Dominus Jacob,/ et eliget adhuc de Israël,/ et requiescere eos faciet super humum suam ;/ adjungetur advena ad eos,/ et adhærebit domui Jacob./ Et tenebunt eos populi,/ et adducent eos in locum suum ;/ et possidebit eos domus Israël/ super terram Domini/ in servos et ancillas :/ et erunt capientes eos qui se ceperant,/ et subjicient exactores suos.]\ [Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus/ a labore tuo, et a concussione tua,/ et a servitute dura qua ante servisti,/ sumes parabolam istam/ contra regem Babylonis, et dices :/ Quomodo cessavit exactor ;/ quievit tributum ?/ Contrivit Dominus baculum impiorum,/ virgam dominantium,/ cædentem populos in indignatione/ plaga insanabili,/ subjicientem in furore gentes,/ persequentem crudeliter./ Conquievit et siluit omnis terra,/ gavisa est et exsultavit ;/ abietes quoque lætatæ sunt super te,/ et cedri Libani :/ ex quo dormisti, non ascendet/ qui succidat nos./ Infernus subter conturbatus est/ in occursum adventus tui ;/ suscitavit tibi gigantes./ Omnes principes terræ/ surrexerunt de soliis suis,/ omnes principes nationum./ 10 Universi respondebunt, et dicent tibi :/ Et tu vulneratus es sicut et nos ;/ nostri similis effectus es./ 11 Detracta est ad inferos superbia tua,/ concidit cadaver tuum ;/ subter te sternetur tinea,/ et operimentum tuum erunt vermes./ 12 Quomodo cecidisti de cælo,/ Lucifer, qui mane oriebaris ?/ corruisti in terram,/ qui vulnerabas gentes ?/ 13 Qui dicebas in corde tuo :/ In cælum conscendam,/ super astra Dei/ exaltabo solium meum ;/ sedebo in monte testamenti,/ in lateribus aquilonis ;/ 14 ascendam super altitudinem nubium,/ similis ero Altissimo ?/ 15 Verumtamen ad infernum detraheris,/ in profundum laci./ 16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur,/ teque prospicient :/ Numquid iste est vir qui conturbavit terram,/ qui concussit regna,/ 17 qui posuit orbem desertum,/ et urbes ejus destruxit,/ vinctis ejus non aperuit carcerem ?/ 18 Omnes reges gentium/ universi dormierunt in gloria,/ vir in domo sua ;/ 19 tu autem projectus es de sepulchro tuo,/ quasi stirps inutilis pollutus,/ et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,/ et descenderunt ad fundamenta laci,/ quasi cadaver putridum./ 20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ;/ tu enim terram tuam disperdidisti,/ tu populum tuum occidisti :/ non vocabitur in æternum/ semen pessimorum./ 21 Præparate filios ejus occisioni,/ in iniquitate patrum suorum :/ non consurgent, nec hæreditabunt terram,/ neque implebunt faciem orbis civitatum./ 22 Et consurgam super eos,/ dicit Dominus exercituum ;/ et perdam Babylonis nomen, et reliquias,/ et germen, et progeniem, dicit Dominus ;/ 23 et ponam eam in possessionem ericii,/ et in paludes aquarum,/ et scopabo eam in scopa terens,/ dicit Dominus exercituum.]\ 24 [Juravit Dominus exercituum, dicens :/ Si non, ut putavi, ita erit ;/ et quomodo mente tractavi,/ 25 sic eveniet :/ ut conteram Assyrium in terra mea,/ et in montibus meis conculcem eum ;/ et auferetur ab eis jugum ejus,/ et onus illius ab humero eorum tolletur./ 26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ;/ et hæc est manus extenta super universas gentes./ 27 Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ?/ et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?]\ 28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud : 29 [Ne lætaris, Philisthæa omnis tu,/ quoniam comminuta est virga percussoris tui ;/ de radice enim colubri egredietur regulus,/ et semen ejus absorbens volucrem./ 30 Et pascentur primogeniti pauperum,/ et pauperes fiducialiter requiescent ;/ et interire faciam in fame radicem tuam,/ et reliquias tuas interficiam./ 31 Ulula, porta ; clama civitas ;/ prostrata est Philisthæa omnis ;/ ab aquilone enim fumus veniet,/ et non est qui effugiet agmen ejus./ 32 Et quid respondebitur nuntiis gentis ?/ Quia Dominus fundavit Sion,/ et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.]
Copyright information for VulgCT