Isaiah 15

1Onus Moab. [Quia nocte vastata est/ Ar Moab, conticuit ;/ quia nocte vastatus est/ murus Moab, conticuit./ 2Ascendit domus,/ et Dibon ad excelsa,/ in planctum super Nabo ;/ et super Medaba, Moab ululavit ;/ in cunctis capitibus ejus calvitium,/ et omnis barba radetur./ 3In triviis ejus accincti sunt sacco ;/ super tecta ejus et in plateis ejus/ omnis ululatus descendit in fletum./ 4Clamabit Hesebon et Eleale,/ usque Jasa audita est vox eorum ;/ super hoc expediti Moab ululabunt,/ anima ejus ululabit sibi./ 5Cor meum ad Moab clamabit ;/ vectes ejus usque ad Segor,/ vitulam conternantem ;/ per ascensum enim Luith/ flens ascendet,/ et in via Oronaim/ clamorem contritionis levabunt./ 6Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,/ quia aruit herba, defecit germen,/ viror omnis interiit./ 7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :/ ad torrentem Salicum ducent eos./ 8Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;/ usque ad Gallim ululatus ejus,/ et usque ad puteum Elim clamor ejus./ 9Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ;/ ponam enim super Dibon additamenta ;/ his qui fugerint de Moab leonem,/ et reliquiis terræ.]
Copyright information for VulgCT