Isaiah 17

1Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas,/ et erit sicut acervus lapidum in ruina./ 2Derelictæ civitates Aroër/ gregibus erunt,/ et requiescent ibi, et non erit qui exterreat./ 3Et cessabit adjutorium ab Ephraim,/ et regnum a Damasco ;/ et reliquiæ Syriæ/ sicut gloria filiorum Israël erunt,/ dicit Dominus exercituum./ 4Et erit in die illa :/ attenuabitur gloria Jacob,/ et pinguedo carnis ejus marcescet./ 5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,/ et brachium ejus spicas leget ;/ et erit sicut quærens spicas/ in valle Raphaim./ 6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ/ duarum vel trium olivarum in summitate rami,/ sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,/ dicit Dominus Deus Israël./ 7In die illa inclinabitur homo ad/ factorem suum,/ et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;/ 8et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ;/ et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet/ lucos et delubra./ 9In die illa erunt civitates fortitudinis ejus/ derelictæ sicut aratra, et segetes/ quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ;/ et eris deserta./ 10Quia oblitus es Dei salvatoris tui,/ et fortis adjutoris tui non es recordata :/ propterea plantabis plantationem fidelem,/ et germen alienum seminabis ;/ 11in die plantationis tuæ labrusca,/ et mane semen tuum florebit ;/ ablata est messis in die hæreditatis,/ et dolebit graviter./ 12Væ multitudini populorum multorum,/ ut multitudo maris sonantis ;/ et tumultus turbarum,/ sicut sonitus aquarum multarum./ 13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,/ et increpabit eum, et fugiet procul ;/ et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,/ et sicut turbo coram tempestate./ 14In tempore vespere, et ecce turbatio ;/ in matutino, et non subsistet./ Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos,/ et sors diripientium nos.]
Copyright information for VulgCT