Isaiah 18

[Væ terræ cymbalo alarum,/ quæ est trans flumina Æthiopiæ,/ qui mittit in mare legatos,/ et in vasis papyri super aquas./ Ite, angeli veloces,/ ad gentem convulsam et dilaceratam ;/ ad populum terribilem, post quem non est alius ;/ ad gentem exspectantem et conculcatam,/ cujus diripuerunt flumina terram ejus./ Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis,/ et clangorem tubæ audietis./ Quia hæc dicit Dominus ad me :/ Quiescam et considerabo in loco meo,/ sicut meridiana lux clara est,/ et sicut nubes roris in die messis./ Ante messem enim totus effloruit,/ et immatura perfectio germinabit ;/ et præcidentur ramusculi ejus falcibus,/ et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur./ Et relinquentur simul avibus montium/ et bestiis terræ ;/ et æstate perpetua erunt super eum volucres,/ et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt./ In tempore illo deferetur munus Domino exercituum/ a populo divulso et dilacerato,/ a populo terribili, post quem non fuit alius ;/ a gente exspectante, exspectante et conculcata,/ cujus diripuerunt flumina terram ejus ;/ ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.]
Copyright information for VulgCT