Isaiah 19

Onus Ægypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem,/ et ingredietur Ægyptum,/ et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus,/ et cor Ægypti tabescet in medio ejus,/ et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ;/ et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum,/ civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum./ Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus,/ et consilium ejus præcipitabo ;/ et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos,/ et pythones, et ariolos./ Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium,/ et rex fortis dominabitur eorum,/ ait Dominus Deus exercituum./ Et arescet aqua de mari,/ et fluvius desolabitur atque siccabitur./ Et deficient flumina,/ attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum,/ calamus et juncus marcescet./ Nudabitur alveus rivi a fonte suo,/ et omnis sementis irrigua/ siccabitur, arescet, et non erit./ Et mœrebunt piscatores,/ et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ;/ et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent./ Confundentur qui operabantur linum,/ pectentes et texentes subtilia./ 10 Et erunt irrigua ejus flaccentia :/ omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces./ 11 Stulti principes Taneos,/ sapientes consiliarii Pharaonis/ dederunt consilium insipiens./ Quomodo dicetis Pharaoni :/ Filius sapientium ego,/ filius regum antiquorum ?/ 12 Ubi nunc sunt sapientes tui ?/ annuntient tibi, et indicent/ quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum./ 13 Stulti facti sunt principes Taneos,/ emarcuerunt principes Mempheos ;/ deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus./ 14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ;/ et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,/ sicut errat ebrius et vomens./ 15 Et non erit Ægypto opus/ quod faciat caput et caudam,/ incurvantem et refrenantem./ 16 In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ;/ et stupebunt, et timebunt/ a facie commotionis manus Domini exercituum,/ quam ipse movebit super eam./ 17 Et erit terra Juda/ Ægypto in pavorem ;/ omnis qui illius fuerit recordatus pavebit/ a facie consilii Domini exercituum,/ quod ipse cogitavit super eam./ 18 In die illa erunt quinque civitates/ in terra Ægypti/ loquentes lingua Chanaan,/ et jurantes per Dominum exercituum :/ Civitas solis vocabitur una./ 19 In die illa erit altare Domini/ in medio terræ Ægypti,/ et titulus Domini juxta terminum ejus./ 20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum/ in terra Ægypti ;/ clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis,/ et mittet eis salvatorem/ et propugnatorem qui liberet eos./ 21 Et cognoscetur Dominus ab Ægypto,/ et cognoscent Ægyptii Dominum/ in die illa ;/ et colent eum in hostiis et in muneribus ;/ et vota vovebunt Domino, et solvent./ 22 Et percutiet Dominus Ægyptum plaga,/ et sanabit eam ;/ et revertentur ad Dominum,/ et placabitur eis, et sanabit eos./ 23 In die illa erit via/ de Ægypto in Assyrios ;/ et intrabit Assyrius Ægyptum,/ et Ægyptius in Assyrios,/ et servient Ægyptii Assur./ 24 In die illa erit Israël tertius/ Ægyptio et Assyrio ;/ benedictio in medio terræ/ 25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens :/ Benedictus populus meus Ægypti,/ et opus manuum mearum Assyrio ;/ hæreditas autem mea Israël.]
Copyright information for VulgCT