Isaiah 2

Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. [Et erit in novissimis diebus :/ præparatus mons domus Domini/ in vertice montium,/ et elevabitur super colles ;/ et fluent ad eum omnes gentes,/ et ibunt populi multi, et dicent :/ Venite, et ascendamus ad montem Domini,/ et ad domum Dei Jacob ;/ et docebit nos vias suas,/ et ambulabimus in semitis ejus,/ quia de Sion exibit lex,/ et verbum Domini de Jerusalem./ Et judicabit gentes,/ et arguet populos multos ;/ et conflabunt gladios suos in vomeres,/ et lanceas suas in falces./ Non levabit gens contra gentem gladium,/ nec exercebuntur ultra ad prælium./ Domus Jacob, venite,/ et ambulemus in lumine Domini.]\ [Projecisti enim populum tuum,/ domum Jacob,/ quia repleti sunt ut olim,/ et augeres habuerunt ut Philisthiim,/ et pueris alienis adhæserunt./ Repleta est terra argento et auro,/ et non est finis thesaurorum ejus./ Et repleta est terra ejus equis,/ et innumerabiles quadrigæ ejus./ Et repleta est terra ejus idolis ;/ opus manuum suarum adoraverunt,/ quod fecerunt digiti eorum./ Et incurvavit se homo,/ et humiliatus est vir ;/ ne ergo dimittas eis./ 10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo/ a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus./ 11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt,/ et incurvabitur altitudo virorum ;/ exaltabitur autem Dominus solus/ in die illa./ 12 Quia dies Domini exercituum/ super omnem superbum, et excelsum,/ et super omnem arrogantem,/ et humiliabitur ;/ 13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,/ et super omnes quercus Basan,/ 14 et super omnes montes excelsos,/ et super omnes colles elevatos,/ 15 et super omnem turrim excelsam,/ et super omnem murum munitum,/ 16 et super omnes naves Tharsis,/ et super omne quod visu pulchrum est,/ 17 et incurvabitur sublimitas hominum,/ et humiliabitur altitudo virorum,/ et elevabitur Dominus solus/ in die illa ;/ 18 et idola penitus conterentur ;/ 19 et introibunt in speluncas petrarum,/ et in voragines terræ,/ a facie formidinis Domini/ et a gloria majestatis ejus,/ cum surrexerit percutere terram./ 20 In die illa projiciet homo/ idola argenti sui, et simulacra auri sui,/ quæ fecerat sibi ut adoraret,/ talpas et vespertiliones./ 21 Et ingreditur scissuras petrarum/ et in cavernas saxorum,/ a facie formidinis Domini,/ et a gloria majestatis ejus,/ cum surrexerit percutere terram./ 22 Quiescite ergo ab homine,/ cujus spiritus in naribus ejus est,/ quia excelsus reputatus est ipse.]
Copyright information for VulgCT