Isaiah 20

1In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam : 2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens : Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. 3Et dixit Dominus : [Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus,/ trium annorum signum et portentum erit/ super Ægyptum et super Æthiopiam ;/ 4sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti,/ et transmigrationem Æthiopiæ,/ juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti./ 5Et timebunt, et confundentur/ ab Æthiopia spe sua,/ et ab Ægypto gloria sua./ 6Et dicet habitator insulæ hujus in die illa :/ Ecce hæc erat spes nostra,/ ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos/ a facie regis Assyriorum :/ et quomodo effugere poterimus nos ?]
Copyright information for VulgCT