Isaiah 23

Onus Tyri. [Ululate, naves maris,/ quia vastata est domus/ unde venire consueverant :/ de terra Cethim/ revelatum est eis./ Tacete, qui habitatis in insula ;/ negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te./ In aquis multis semen Nili ;/ messis fluminis fruges ejus :/ et facta est negotiatio gentium./ Erubesce, Sidon ; ait enim mare,/ fortitudo maris, dicens :/ Non parturivi, et non peperi,/ et non enutrivi juvenes,/ nec ad incrementum perduxi virgines./ Cum auditum fuerit in Ægypto,/ dolebunt cum audierint de Tiro./ Transite maria, ululate,/ qui habitatis in insula !/ Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur/ a diebus pristinis in antiquitate sua ?/ Ducent eam pedes sui/ longe ad peregrinandum./ Quis cogitavit hoc/ super Tyrum quondam coronatam,/ cujus negotiatores principes,/ institores ejus inclyti terræ ?/ Dominus exercituum cogitavit hoc,/ ut detraheret superbiam omnis gloriæ,/ et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ./ 10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris !/ non est cingulum ultra tibi./ 11 Manum suam extendit super mare ;/ conturbavit regna./ Dominus mandavit adversus Chanaan,/ ut contereret fortes ejus ;/ 12 et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,/ calumniam sustinens virgo filia Sidonis :/ in Cethim consurgens transfreta :/ ibi quoque non erit requies tibi./ 13 Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit :/ Assur fundavit eam ;/ in captivitatem traduxerunt robustos ejus,/ suffoderunt domos ejus,/ posuerunt eam in ruinam./ 14 Ululate, naves maris,/ quia devastata est fortitudo vestra.] 15 Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis : 16 [Sume citharam, circui civitatem,/ meretrix oblivioni tradita :/ bene cane, frequenta canticum,/ ut memoria tui sit./ 17 Et erit post septuaginta annos :/ visitabit Dominus Tyrum,/ et reducet eam ad mercedes suas,/ et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ/ super faciem terræ ;/ 18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino :/ non condentur neque reponentur,/ quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus,/ ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.]
Copyright information for VulgCT