Isaiah 26

[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda :/ Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea/ murus et antemurale./ Aperite portas, et ingrediatur gens justa,/ custodiens veritatem./ Vetus error abiit : servabis pacem ;/ pacem, quia in te speravimus./ Sperastis in Domino in sæculis æternis ;/ in Domino Deo forti in perpetuum./ Quia incurvabit habitantes in excelso ;/ civitatem sublimem humiliabit :/ humiliabit eam usque ad terram,/ detrahet eam usque ad pulverem./ Conculcabit eam pes,/ pedes pauperis, gressus egenorum./ Semita justi recta est,/ rectus callis justi ad ambulandum./ Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te :/ nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ./ Anima mea desideravit te in nocte,/ sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te./ Cum feceris judicia tua in terra,/ justitiam discent habitatores orbis./ 10 Misereamur impio, et non discet justitiam ;/ in terra sanctorum iniqua gessit,/ et non videbit gloriam Domini./ 11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant ;/ videant, et confundantur zelantes populi ;/ et ignis hostes tuos devoret./ 12 Domine, dabis pacem nobis :/ omnia enim opera nostra/ operatus es nobis./ 13 Domine Deus noster, possederunt nos/ domini absque te ;/ tantum in te recordemur nominis tui./ 14 Morientes non vivant,/ gigantes non resurgant :/ propterea visitasti et contrivisti eos,/ et perdidisti omnem memoriam eorum./ 15 Indulsisti genti, Domine,/ indulsisti genti, numquid glorificatus es ?/ elongasti omnes terminos terræ./ 16 Domine, in angustia requisierunt te,/ in tribulatione murmuris doctrina tua eis./ 17 Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum,/ dolens clamat in doloribus suis,/ sic facti sumus a facie tua, Domine./ 18 Concepimus, et quasi parturivimus,/ et peperimus spiritum./ Salutes non fecimus in terra ;/ ideo non ceciderunt habitatores terræ./ 19 Vivent mortui tui,/ interfecti mei resurgent./ Expergiscimini, et laudate,/ qui habitatis in pulvere,/ quia ros lucis ros tuus,/ et terram gigantum detrahes in ruinam./ 20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua ;/ claude ostia tua super te,/ abscondere modicum ad momentum,/ donec pertranseat indignatio./ 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,/ ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ;/ et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.]
Copyright information for VulgCT