Isaiah 27

1[In die illa visitabit Dominus/ in gladio suo duro, et grandi, et forti,/ super Leviathan, serpentem vectem,/ et super Leviathan, serpentem tortuosum,/ et occidet cetum qui in mari est./ 2In die illa vinea meri cantabit ei./ 3Ego Dominus qui servo eam ;/ repente propinabo ei./ Ne forte visitetur contra eam,/ nocte et die servo eam./ 4Indignatio non est mihi./ Quis dabit me spinam et veprem in prælio ?/ gradiar super eam,/ succendam eam pariter./ 5An potius tenebit fortitudinem meam ?/ faciet pacem mihi,/ pacem faciet mihi./ 6Qui ingrediuntur impetu ad Jacob,/ florebit et germinabit Israël,/ et implebunt faciem orbis semine./ 7Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum ?/ aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est ?/ 8In mensura contra mensuram,/ cum abjecta fuerit, judicabis eam ;/ meditatus est in spiritu suo duro/ per diem æstus./ 9Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob ;/ et iste omnis fructus : ut auferatur peccatum ejus,/ cum posuerit omnes lapides altaris/ sicut lapides cineris allisos :/ non stabunt luci et delubra./ 10Civitas enim munita desolata erit ;/ speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ;/ ibi pascetur vitulus,/ et ibi accubabit, et consumet summitates ejus./ 11In siccitate messes illius conterentur./ Mulieres venientes, et docentes eam ;/ non est enim populus sapiens :/ propterea non miserebitur ejus qui fecit eum,/ et qui formavit eum non parcet ei./ 12Et erit : in die illa/ percutiet Dominus/ ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti ;/ et vos congregabimini unus et unus, filii Israël./ 13Et erit : in die illa clangetur in tuba magna ;/ et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum,/ et qui ejecti erant in terra Ægypti,/ et adorabunt Dominum/ in monte sancto in Jerusalem.]
Copyright information for VulgCT