Isaiah 28

[Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,/ et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,/ qui erant in vertice vallis pinguissimæ,/ errantes a vino./ Ecce validus et fortis Dominus/ sicut impetus grandinis ; turbo confringens,/ sicut impetus aquarum multarum inundantium/ et emissarum super terram spatiosam./ Pedibus conculcabitur/ corona superbiæ ebriorum Ephraim./ Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,/ qui est super verticem vallis pinguium,/ quasi temporaneum ante maturitatem autumni,/ quod, cum aspexerit videns,/ statim ut manu tenuerit, devorabit illud./ In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,/ et sertum exsultationis residuo populi sui ;/ et spiritus judicii sedenti super judicium,/ et fortitudo revertentibus de bello ad portam.]\ [Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;/ sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;/ absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,/ nescierunt videntem, ignoraverunt judicium./ Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,/ ita ut non esset ultra locus./ Quem docebit scientiam ?/ et quem intelligere faciet auditum ?/ Ablactatos a lacte,/ avulsos ab uberibus./ 10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ;/ exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;/ modicum ibi, modicum ibi./ 11 In loquela enim labii,/ et lingua altera/ loquetur ad populum istum./ 12 Cui dixit : Hæc est requies mea,/ reficite lassum ;/ et hoc est meum refrigerium :/ et noluerunt audire./ 13 Et erit eis verbum Domini :/ Manda, remanda ; manda, remanda ;/ exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;/ modicum ibi, modicum ibi ;/ ut vadant, et cadant retrorsum,/ et conterantur, et illaqueentur, et capiantur./ 14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,/ qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem./ 15 Dixistis enim : Percussimus fœdus cum morte,/ et cum inferno fecimus pactum :/ flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos/ quia posuimus mendacium spem nostram,/ et mendacio protecti sumus./ 16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus :/ Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,/ lapidem probatum,/ angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;/ qui crediderit, non festinet./ 17 Et ponam in pondere judicium,/ et justitiam in mensura ;/ et subvertet grando spem mendacii,/ et protectionem aquæ inundabunt./ 18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte,/ et pactum vestrum cum inferno non stabit :/ flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem./ 19 Quandocumque pertransierit, tollet vos,/ quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;/ et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui./ 20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;/ et pallium breve utrumque operire non potest./ 21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;/ sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,/ ut faciat opus suum, alienum opus ejus :/ ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo./ 22 Et nunc nolite illudere,/ ne forte constringantur vincula vestra ;/ consummationem enim et abbreviationem audivi/ a Domino Deo exercituum, super universam terram.]\ 23 [Auribus percipite, et audite vocem meam :/ attendite, et audite eloquium meum./ 24 Numquid tota die arabit arans ut serat ?/ proscindet et sarriet humum suam ?/ 25 Nonne cum adæquaverit faciem ejus,/ seret gith et cyminum sparget ?/ et ponet triticum per ordinem, et hordeum,/ et milium, et viciam in finibus suis ?/ 26 Et erudiet illum in judicio ;/ Deus suus docebit illum./ 27 Non enim in serris triturabitur gith,/ nec rota plaustri super cyminum circuibit ;/ sed in virga excutietur gith,/ et cyminum in baculo./ 28 Panis autem comminuetur ;/ verum non in perpetuum triturans triturabit illum,/ neque vexabit eum rota plaustri,/ neque ungulis suis comminuet eum./ 29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,/ ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.]
Copyright information for VulgCT