Isaiah 3

1[Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,/ auferet a Jerusalem et a Juda/ validum et fortem,/ omne robur panis, et omne robor aquæ ;/ 2fortem, et virum bellatorem,/ judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;/ 3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,/ et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici./ 4Et dabo pueros principes eorum,/ et effeminati dominabuntur eis ;/ 5et irruet populus, vir ad virum,/ et unusquisque ad proximum suum ;/ tumultuabitur puer contra senem,/ et ignobilis contra nobilem./ 6Apprehendet enim vir fratrem suum,/ domesticum patris sui :/ Vestimentum tibi est, princeps esto noster,/ ruina autem hæc sub manu tua./ 7Respondebit in die illa, dicens :/ Non sum medicus,/ et in domo mea non est panis neque vestimentum :/ nolite constituere me principem populi./ 8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,/ quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,/ ut provocarent oculos majestatis ejus./ 9Agnitio vultus eorum respondit eis ;/ et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt./ Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !/ 10Dicite justo quoniam bene,/ quoniam fructum adinventionum suarum comedet./ 11Væ impio in malum !/ retributio enim manuum ejus fiet ei./ 12Populum meum exactores sui spoliaverunt,/ et mulieres dominatæ sunt eis./ Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,/ et viam gressuum tuorum dissipant./ 13Stat ad judicandum Dominus,/ et stat ad judicandos populos./ 14Dominus ad judicium veniet/ cum senibus populi sui, et principibus ejus ;/ vos enim depasti estis vineam,/ et rapina pauperis in domo vestra./ 15Quare atteritis populum meum,/ et facies pauperum commolitis ?/ dicit Dominus Deus exercituum.]\ 16[Et dixit Dominus :/ Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,/ et ambulaverunt extento collo,/ et nutibus oculorum ibant,/ et plaudebant, ambulabant pedibus suis,/ et composito gradu incedebant ;/ 17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,/ et Dominus crinem earum nudabit./ 18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,/ 19et lunulas, et torques,/ et monilia, et armillas, et mitras,/ 20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,/ et olfactoriola, et inaures,/ 21et annulos, et gemmas in fronte pendentes,/ 22et mutatoria, et palliola,/ et linteamina, et acus,/ 23et specula, et sindones,/ et vittas, et theristra./ 24Et erit pro suavi odore fœtor,/ et pro zona funiculus,/ et pro crispanti crine calvitium,/ et pro fascia pectorali cilicium./ 25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,/ et fortes tui in prælio./ 26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,/ et desolata in terra sedebit.]
Copyright information for VulgCT