Isaiah 30

1[Væ filii desertores, dicit Dominus,/ ut faceretis consilium, et non ex me,/ et ordiremini telam, et non per spiritum meum,/ ut adderetis peccatum super peccatum ;/ 2qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,/ et os meum non interrogastis,/ sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,/ et habentes fiduciam in umbra Ægypti !/ 3Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,/ et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam./ 4Erant enim in Tani principes tui,/ et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt./ 5Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit :/ non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,/ sed in confusionem et in opprobrium.] 6Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiæ/ leæna, et leo ex eis,/ vipera et regulus volans ;/ portantes super humeros jumentorum divitias suas,/ et super gibbum camelorum thesauros suos,/ ad populum qui eis prodesse non poterit./ 7Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur./ Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce./ 8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,/ et in libro diligenter exara illud,/ et erit in die novissimo/ in testimonium usque in æternum./ 9Populus enim ad iracundiam provocans est :/ et filii mendaces,/ filii nolentes/ audire legem Dei ;/ 10qui dicunt videntibus : Nolite videre,/ et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ;/ loquimini nobis placentia :/ videte nobis errores./ 11Auferte a me viam ;/ declinate a me semitam ;/ cesset a facie nostra/ Sanctus Israël./ 12Propterea hæc dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc,/ et sperastis in calumnia et in tumultu,/ et innixi estis super eo ;/ 13propterea erit vobis iniquitas hæc/ sicut interruptio cadens,/ et requisita in muro excelso,/ quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus./ 14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli/ contritione pervalida,/ et non invenietur de fragmentis ejus testa/ in qua portetur igniculus de incendio,/ aut hauriatur parum aquæ de fovea./ 15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël :/ Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ;/ in silentio et in spe erit fortitudo vestra./ Et noluistis,/ 16et dixistis : Nequaquam,/ sed ad equos fugiemus :/ ideo fugietis ;/ et : Super veloces ascendemus :/ ideo velociores erunt qui persequentur vos./ 17Mille homines a facie terroris unius ;/ et a facie terroris quinque fugietis,/ donec relinquamini/ quasi malus navis in vertice montis,/ et quasi signum super collem./ 18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ;/ et ideo exaltabitur parcens vobis,/ quia Deus judicii Dominus :/ beati omnes qui exspectant eum !/ 19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem :/ plorans nequaquam plorabis :/ miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui :/ statim ut audierit, respondebit tibi./ 20Et dabit vobis Dominus/ panem arctum, et aquam brevem ;/ et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ;/ et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum./ 21Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis :/ Hæc est via ; ambulate in ea,/ et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram./ 22Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,/ et vestimentum conflatilis auri tui,/ et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ./ Egredere, dices ei./ 23Et dabitur pluvia semini tuo,/ ubicumque seminaveris in terra,/ et panis frugum terræ/ erit uberrimus et pinguis ;/ pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,/ 24et tauri tui, et pulli asinorum,/ qui operantur terram,/ commistum migma comedent/ sicut in area ventilatum est./ 25Et erunt super omnem montem excelsum,/ et super omnem collem elevatum,/ rivi currentium aquarum,/ in die interfectionis multorum,/ cum ceciderint turres :/ 26et erit lux lunæ sicut lux solis,/ et lux solis erit septempliciter/ sicut lux septem dierum,/ in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,/ et percussuram plagæ ejus sanaverit./ 27Ecce nomen Domini venit de longinquo,/ ardens furor ejus, et gravis ad portandum ;/ labia ejus repleta sunt indignatione,/ et lingua ejus quasi ignis devorans./ 28Spiritus ejus velut torrens/ inundans usque ad medium colli,/ ad perdendas gentes in nihilum,/ et frenum erroris quod erat in maxillis populorum./ 29Canticum erit vobis/ sicut nox sanctificatæ solemnitatis,/ et lætitia cordis/ sicut qui pergit cum tibia,/ ut intret in montem Domini/ ad Fortem Israël./ 30Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,/ et terrorem brachii sui ostendet/ in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis :/ allidet in turbine, et in lapide grandinis./ 31A voce enim Domini pavebit Assur/ virga percussus./ 32Et erit transitus virgæ fundatus,/ quam requiescere faciet Dominus super eum/ in tympanis et citharis ;/ et in bellis præcipuis expugnabit eos./ 33Præparata est enim ab heri Topheth,/ a rege præparata,/ profunda, et dilatata./ Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ;/ flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.]
Copyright information for VulgCT