Isaiah 32

1[Ecce in justitia regnabit rex,/ et principes in judicio præerunt./ 2Et erit vir sicut qui absconditur a vento,/ et celat se a tempestate ;/ sicut rivi aquarum in siti,/ et umbra petræ prominentis in terra deserta./ 3Non caligabunt oculi videntium,/ et aures audientium diligenter auscultabunt./ 4Et cor stultorum intelliget scientiam,/ et lingua balborum velociter loquetur et plane./ 5Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,/ neque fraudulentus appellabitur major ;/ 6stultus enim fatua loquetur,/ et cor ejus faciet iniquitatem,/ ut perficiat simulationem,/ et loquatur ad Dominum fraudulenter,/ et vacuam faciat animam esurientis,/ et potum sitienti auferat./ 7Fraudulenti vasa pessima sunt ;/ ipse enim cogitationes concinnavit/ ad perdendos mites in sermone mendacii,/ cum loqueretur pauper judicium./ 8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,/ et ipse super duces stabit.]\ 9[Mulieres opulentæ, surgite,/ et audite vocem meam ;/ filiæ confidentes,/ percipite auribus eloquium meum./ 10Post dies enim et annum,/ vos conturbabimini confidentes ;/ consummata est enim vindemia,/ collectio ultra non veniet./ 11Obstupescite, opulentæ ;/ conturbamini, confidentes :/ exuite vos et confundimini ;/ accingite lumbos vestros./ 12Super ubera plangite,/ super regione desiderabili,/ super vinea fertili./ 13Super humum populi mei/ spinæ et vepres ascendent :/ quanto magis super omnes domos gaudii/ civitatis exultantis !/ 14Domus enim dimissa est,/ multitudo urbis relicta est,/ tenebræ et palpatio/ factæ sunt super speluncas usque in æternum ;/ gaudium onagrorum,/ pascua gregum./ 15Donec effundatur super nos/ spiritus de excelso,/ et erit desertum in carmel,/ et carmel in saltum reputabitur./ 16Et habitabit in solitudine judicium,/ et justitia in carmel sedebit./ 17Et erit opus justitiæ pax,/ et cultus justitiæ silentium,/ et securitas usque in sempiternum./ 18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,/ et in tabernaculis fiduciæ,/ et in requie opulenta./ 19Grando autem in descensione saltus,/ et humilitate humiliabitur civitas./ 20Beati qui seminatis super omnes aquas,/ immittentes pedem bovis et asini.]
Copyright information for VulgCT