Isaiah 33

1[Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ?/ et qui spernis, nonne et ipse sperneris ?/ Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ;/ cum fatigatus desieris contemnere, contemneris./ 2Domine, miserere nostri,/ te enim exspectavimus ;/ esto brachium nostrum in mane,/ et salus nostra in tempore tribulationis./ 3A voce angeli fugerunt populi,/ et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes./ 4Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,/ velut cum fossæ plenæ fuerint de eo./ 5Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ;/ implevit Sion judicio et justitia./ 6Et erit fides in temporibus tuis :/ divitiæ salutis sapientia et scientia ;/ timor Domini ipse est thesaurus ejus./ 7Ecce videntes clamabunt foris ;/ angeli pacis amare flebunt./ 8Dissipatæ sunt viæ,/ cessavit transiens per semitam :/ irritum factum est pactum, projecit civitates,/ non reputavit homines./ 9Luxit et elanguit terra ;/ confusus est Libanus, et obsorduit :/ et factus est Saron sicut desertum,/ et concussa est Basan, et Carmelus./ 10Nunc consurgam, dicit Dominus ;/ nunc exaltabor, nunc sublevabor./ 11Concipietis ardorem, parietis stipulam ;/ spiritus vester ut ignis vorabit vos./ 12Et erunt populi quasi de incendio cinis ;/ spinæ congregatæ igni comburentur./ 13Audite, qui longe estis, quæ fecerim ;/ et cognoscite, vicini, fortitudinem meam./ 14Conterriti sunt in Sion peccatores ;/ possedit tremor hypocritas./ Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ?/ quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?/ 15Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem,/ qui projicit avaritiam ex calumnia,/ et excutit manus suas ab omni munere,/ qui obturat aures suas ne audiat sanguinem,/ et claudit oculos suos ne videat malum./ 16Iste in excelsis habitabit ;/ munimenta saxorum sublimitas ejus :/ panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt./ 17Regem in decore suo videbunt oculi ejus,/ cernent terram de longe./ 18Cor tuum meditabitur timorem :/ ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ?/ ubi doctor parvulorum ?/ 19Populum impudentem non videbis,/ populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere/ disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia./ 20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ :/ oculi tui videbunt Jerusalem,/ habitationem opulentam,/ tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ;/ nec auferentur clavi ejus in sempiternum,/ et omnes funiculi ejus non rumpentur :/ 21quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster :/ locus fluviorum rivi latissimi et patentes :/ non transibit per eum navis remigum,/ neque trieris magna transgredietur eum./ 22Dominus enim judex noster,/ Dominus legifer noster,/ Dominus rex noster,/ ipse salvabit nos./ 23Laxati sunt funiculi tui,/ et non prævalebunt ;/ sic erit malus tuus/ ut dilatare signum non queas./ Tunc dividentur spolia prædarum multarum ;/ claudi diripient rapinam./ 24Nec dicet vicinus : Elangui ;/ populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]
Copyright information for VulgCT