Isaiah 4

[Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes :/ Panem nostrum comedemus,/ et vestimentis nostris operiemur :/ tantummodo invocetur nomen tuum super nos ;/ aufer opprobrium nostrum.] [In die illa,/ erit germen Domini in magnificentia et gloria,/ et fructus terræ sublimis, et exsultatio/ his qui salvati fuerint de Israël./ Et erit : omnis qui relictus fuerit in Sion,/ et residuus in Jerusalem,/ Sanctus vocabitur,/ omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem./ Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion,/ et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus,/ in spiritu judicii, et spiritu ardoris./ Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion,/ et ubi invocatus est,/ nubem per diem et fumum,/ et splendorem ignis flammantis in nocte :/ super omnem enim gloriam protectio./ Et tabernaculum erit in umbraculum,/ diei ab æstu,/ et in securitatem et absconsionem/ a turbine et a pluvia.]
Copyright information for VulgCT