Isaiah 40

[Consolamini, consolamini, popule meus,/ dicit Deus vester./ Loquimini ad cor Jerusalem,/ et advocate eam,/ quoniam completa est malitia ejus,/ dimissa est iniquitas illius :/ suscepit de manu Domini duplicia/ pro omnibus peccatis suis./ Vox clamantis in deserto :/ Parate viam Domini,/ rectas facite in solitudine semitas Dei nostri./ Omnis vallis exaltabitur,/ et omnis mons et collis humiliabitur,/ et erunt prava in directa,/ et aspera in vias planas :/ et revelabitur gloria Domini,/ et videbit omnis caro pariter/ quod os Domini locutum est./ Vox dicentis : Clama./ Et dixi : Quid clamabo ?/ Omnis caro fœnum,/ et omnis gloria ejus quasi flos agri./ Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos,/ quia spiritus Domini sufflavit in eo./ Vere fœnum est populus :/ exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ;/ verbum autem Domini nostri manet in æternum./ Super montem excelsum ascende,/ tu qui evangelizas Sion ;/ exalta in fortitudine vocem tuam,/ qui evangelizas Jerusalem :/ exalta, noli timere./ Dic civitatibus Juda :/ Ecce Deus vester :/ 10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet,/ et brachium ejus dominabitur :/ ecce merces ejus cum eo,/ et opus illius coram illo./ 11 Sicut pastor gregem suum pascet,/ in brachio suo congregabit agnos,/ et in sinu suo levabit ;/ fœtas ipse portabit./ 12 Quis mensus est pugillo aquas,/ et cælos palmo ponderavit ?/ quis appendit tribus digitis molem terræ,/ et liberavit in pondere montes,/ et colles in statera ?/ 13 Quis adjuvit spiritum Domini ?/ aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?/ 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum,/ et docuit eum semitam justitiæ,/ et erudivit eum scientiam,/ et viam prudentiæ ostendit illi ?/ 15 Ecce gentes quasi stilla situlæ,/ et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ;/ ecce insulæ quasi pulvis exiguus./ 16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum,/ et animalia ejus non sufficient ad holocaustum./ 17 Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,/ et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.]\ 18 [Cui ergo similem fecisti Deum ?/ aut quam imaginem ponetis ei ?/ 19 Numquid sculptile conflavit faber ?/ aut aurifex auro figuravit illud,/ et laminis argenteis argentarius ?/ 20 Forte lignum et imputribile elegit ;/ artifex sapiens quærit/ quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur./ 21 Numquid non scitis ? numquid non audistis ?/ numquid non annuntiatum est vobis ab initio ?/ numquid non intellexistis fundamenta terræ ?/ 22 Qui sedet super gyrum terræ,/ et habitatores ejus sunt quasi locustæ ;/ qui extendit velut nihilum cælos,/ et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;/ 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,/ judices terræ velut inane fecit./ 24 Et quidem neque plantatus, neque satus,/ neque radicatus in terra truncus eorum ;/ repente flavit in eos, et aruerunt,/ et turbo quasi stipulam auferet eos./ 25 Et cui assimilastis me, et adæquastis ?/ dicit Sanctus./ 26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte/ quis creavit hæc :/ qui educit in numero militiam eorum,/ et omnes ex nomine vocat ;/ præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,/ neque unum reliquum fuit./ 27 Quare dicis, Jacob,/ et loqueris, Israël :/ Abscondita est via mea a Domino,/ et a Deo meo judicium meum transivit ?/ 28 Numquid nescis, aut non audisti ?/ Deus sempiternus Dominus,/ qui creavit terminos terræ :/ non deficiet, neque laborabit,/ nec est investigatio sapientiæ ejus./ 29 Qui dat lasso virtutem,/ et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat./ 30 Deficient pueri, et laborabunt,/ et juvenes in infirmitate cadent ;/ 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,/ assument pennas sicut aquilæ :/ current et non laborabunt,/ ambulabunt et non deficient.]
Copyright information for VulgCT