Isaiah 41

[Taceant ad me insulæ,/ et gentes mutent fortitudinem :/ accedant, et tunc loquantur ;/ simul ad judicium propinquemus./ Quis suscitavit ab oriente Justum,/ vocavit eum ut sequeretur se ?/ Dabit in conspectu ejus gentes,/ et reges obtinebit :/ dabit quasi pulverem gladio ejus,/ sicut stipulam vento raptam arcui ejus./ Persequetur eos, transibit in pace :/ semita in pedibus ejus non apparebit./ Quis hæc operatus est, et fecit,/ vocans generationes ab exordio ?/ Ego Dominus :/ primus et novissimus ego sum./ Viderunt insulæ, et timuerunt ;/ extrema terræ obstupuerunt :/ appropinquaverunt, et accesserunt./ Unusquisque proximo suo auxiliabitur,/ et fratri suo dicet : Confortare./ Confortavit faber ærarius/ percutiens malleo/ eum, qui cudebat tunc temporis,/ dicens : Glutino bonum est ;/ et confortavit eum clavis, ut non moveretur.]\ [Et tu, Israël, serve meus,/ Jacob quem elegi,/ semen Abraham amici mei :/ in quo apprehendi te ab extremis terræ,/ et a longinquis ejus vocavi te,/ et dixi tibi : Servus meus es tu :/ elegi te, et non abjeci te./ 10 Ne timeas, quia ego tecum sum ;/ ne declines, quia ego Deus tuus :/ confortavi te, et auxiliatus sum tibi,/ et suscepit te dextera Justi mei./ 11 Ecce confundentur et erubescent/ omnes qui pugnant adversum te ;/ erunt quasi non sint, et peribunt/ viri qui contradicunt tibi./ 12 Quæres eos, et non invenies,/ viros rebelles tuos ;/ erunt quasi non sint, et veluti consumptio/ homines bellantes adversum te./ 13 Quia ego Dominus Deus tuus,/ apprehendens manum tuam,/ dicensque tibi : Ne timeas :/ ego adjuvi te./ 14 Noli timere, vermis Jacob,/ qui mortui estis ex Israël :/ ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus,/ et redemptor tuus Sanctus Israël./ 15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum,/ habens rostra serrantia ;/ triturabis montes, et comminues,/ et colles quasi pulverem pones./ 16 Ventilabis eos, et ventus tollet,/ et turbo disperget eos ;/ et tu exsultabis in Domino,/ in Sancto Israël lætaberis./ 17 Egeni et pauperes/ quærunt aquas, et non sunt ;/ lingua eorum siti aruit./ Ego Dominus exaudiam eos,/ Deus Israël, non derelinquam eos./ 18 Aperiam in supinis collibus flumina,/ et in medio camporum fontes :/ ponam desertum in stagna aquarum,/ et terram inviam in rivos aquarum./ 19 Dabo in solitudinem cedrum,/ et spinam, et myrtum, et lignum olivæ ;/ ponam in deserto abietem,/ ulmum, et buxum simul :/ 20 ut videant, et sciant,/ et recogitent, et intelligant pariter,/ quia manus Domini fecit hoc,/ et Sanctus Israël creavit illud./ 21 Prope facite judicium vestrum,/ dicit Dominus ;/ Afferte, si quid forte habetis,/ dicit rex Jacob./ 22 Accedant, et nuntient nobis/ quæcumque ventura sunt ;/ priora quæ fuerunt, nuntiate,/ et ponemus cor nostrum,/ et sciemus novissima eorum ;/ et quæ ventura sunt, indicate nobis./ 23 Annuntiate quæ ventura sunt in futurum,/ et sciemus quia dii estis vos ;/ bene quoque aut male, si potestis, facite,/ et loquamur et videamus simul./ 24 Ecce vos estis ex nihilo,/ et opus vestrum ex eo quod non est :/ abominatio est qui elegit vos./ 25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis :/ vocabit nomen meum,/ et adducet magistratus quasi lutum,/ et velut plastes conculcans humum./ 26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus,/ et a principio ut dicamus : Justus es ?/ Non est neque annuntians, neque prædicens,/ neque audiens sermones vestros./ 27 Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt,/ et Jerusalem evangelistam dabo./ 28 Et vidi,/ et non erat neque ex istis quisquam/ qui iniret consilium,/ et interrogatus responderet verbum./ 29 Ecce omnes injusti,/ et vana opera eorum ;/ ventus et inane simulacra eorum.]
Copyright information for VulgCT