Isaiah 42

[Ecce servus meus, suscipiam eum ;/ electus meus, complacuit sibi in illo anima mea :/ dedi spiritum meum super eum :/ judicium gentibus proferet./ Non clamabit, neque accipiet personam,/ nec audietur vox ejus foris./ Calamum quassatum non conteret,/ et linum fumigans non extinguet :/ in veritate educet judicium./ Non erit tristis, neque turbulentus,/ donec ponat in terra judicium ;/ et legem ejus insulæ exspectabunt./ Hæc dicit Dominus Deus,/ creans cælos, et extendens eos ;/ formans terram, et quæ germinant ex ea ;/ dans flatum populo qui est super eam,/ et spiritum calcantibus eam :/ Ego Dominus vocavi te in justitia,/ et apprehendi manum tuam,/ et servavi te :/ et dedi te in fœdus populi,/ in lucem gentium,/ ut aperires oculos cæcorum,/ et educeres de conclusione vinctum,/ de domo carceris sedentes in tenebris./ Ego Dominus,/ hoc est nomen meum ;/ gloriam meam alteri non dabo,/ et laudem meam sculptilibus./ Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ;/ nova quoque ego annuntio :/ antequam oriantur,/ audita vobis faciam.]\ 10 [Cantate Domino canticum novum,/ laus ejus ab extremis terræ,/ qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ;/ insulæ, et habitatores earum./ 11 Sublevetur desertum et civitates ejus./ In domibus habitabit Cedar :/ laudate, habitatores petræ ;/ de vertice montium clamabunt./ 12 Ponent Domino gloriam,/ et laudem ejus in insulis nuntiabunt./ 13 Dominus sicut fortis egredietur,/ sicut vir præliator suscitabit zelum ;/ vociferabitur, et clamabit :/ super inimicos suos confortabitur.]\ 14 [Tacui semper,/ silui, patiens fui :/ sicut parturiens loquar ;/ dissipabo, et absorbebo simul./ 15 Desertos faciam montes et colles,/ et omne gramen eorum exsiccabo ;/ et ponam flumina in insulas,/ et stagna arefaciam./ 16 Et ducam cæcos in viam quam nesciunt,/ et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ;/ ponam tenebras coram eis in lucem,/ et prava in recta ;/ hæc verba feci eis,/ et non dereliqui eos./ 17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione,/ qui confidunt in sculptili ;/ qui dicunt conflatili :/ Vos dii nostri./ 18 Surdi, audite,/ et cæci, intuemini ad videndum./ 19 Quis cæcus, nisi servus meus ;/ et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ?/ quis cæcus, nisi qui venundatus est ?/ et quis cæcus, nisi servus Domini ?/ 20 Qui vides multa, nonne custodies ?/ qui apertas habes aures, nonne audies ?/ 21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum,/ et magnificaret legem, et extolleret./ 22 Ipse autem populus direptus, et vastatus ;/ laqueus juvenum omnes,/ et in domibus carcerum absconditi sunt ;/ facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ;/ in direptionem, nec est qui dicat : Redde./ 23 Quis est in vobis qui audiat hoc,/ attendat, et auscultet futura ?/ 24 Quis dedit in direptionem Jacob,/ et Israël vastantibus ?/ nonne Dominus ipse, cui peccavimus ?/ Et noluerunt in viis ejus ambulare,/ et non audierunt legem ejus./ 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui,/ et forte bellum ;/ et combussit eum in circuitu, et non cognovit ;/ et succendit eum, et non intellexit.]
Copyright information for VulgCT