Isaiah 43

[Et nunc hæc dicit Dominus/ creans te, Jacob,/ et formans te, Israël :/ Noli timere, quia redemi te,/ et vocavi te nomine tuo : meus es tu./ Cum transieris per aquas, tecum ero,/ et flumina non operient te ;/ cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te./ Quia ego Dominus Deus tuus,/ Sanctus Israël, salvator tuus,/ dedi propitiationem tuam Ægyptum,/ Æthopiam, et Saba, pro te./ Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,/ et gloriosus, ego dilexi te,/ et dabo homines pro te,/ et populos pro anima tua./ Noli timere, quia ego tecum sum ;/ ab oriente adducam semen tuum,/ et ab occidente congregabo te./ Dicam aquiloni : Da ;/ et austro : Noli prohibere :/ affer filios meos de longinquo,/ et filias meas ab extremis terræ./ Et omnem qui invocat nomen meum,/ in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum./ Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ;/ surdum, et aures ei sunt./ Omnes gentes congregatæ sunt simul,/ et collectæ sunt tribus./ Quis in vobis annuntiet istud,/ et quæ prima sunt audire nos faciet ?/ Dent testes eorum, justificentur,/ et audiant, et dicant : Vere./ 10 Vos testes mei, dicit Dominus,/ et servus meus quem elegi :/ ut sciatis, et credatis mihi,/ et intelligatis quia ego ipse sum ;/ ante me non est formatus Deus,/ et post me non erit./ 11 Ego sum, ego sum Dominus,/ et non est absque me salvator./ 12 Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci,/ et non fuit in vobis alienus :/ vos testes mei, dicit Dominus,/ et ego Deus./ 13 Et ab initio ego ipse,/ et non est qui de manu mea eruat./ Operabor, et quis avertet illud ?]\ 14 [Hæc dicit Dominus, redemptor vester,/ Sanctus Israël :/ Propter vos misi in Babylonem,/ et detraxi vectes universos,/ et Chaldæos in navibus suis gloriantes./ 15 Ego Dominus, Sanctus vester,/ creans Israël, rex vester./ 16 Hæc dicit Dominus,/ qui dedit in mari viam,/ et in aquis torrentibus semitam ;/ 17 qui eduxit quadrigam et equum,/ agmen et robustum :/ simul obdormierunt, nec resurgent ;/ contriti sunt quasi linum, et extincti sunt./ 18 Ne memineritis priorum,/ et antiqua ne intueamini./ 19 Ecce ego facio nova,/ et nunc orientur, utique cognoscetis ea :/ ponam in deserto viam,/ et in invio flumina./ 20 Glorificabit me bestia agri,/ dracones, et struthiones :/ quia dedi in deserto aquas,/ flumina in invio,/ ut darem potum populo meo, electo meo./ 21 Populum istum formavi mihi :/ laudem meam narrabit.]\ 22 [Non me invocasti, Jacob,/ nec laborasti in me, Israël./ 23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui,/ et victimis tuis non glorificasti me ;/ non te servire feci in oblatione,/ nec laborem tibi præbui in thure./ 24 Non emisti mihi argento calamum,/ et adipe victimarum tuarum non inebriasti me :/ verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ;/ præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis./ 25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me,/ et peccatorum tuorum non recordabor./ 26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul :/ narra si quid habes ut justificeris./ 27 Pater tuus primus peccavit,/ et interpretes tui prævaricati sunt in me :/ 28 et contaminavi principes sanctos ;/ dedi ad internecionem Jacob,/ et Israël in blasphemiam.]
Copyright information for VulgCT