Isaiah 44

[Et nunc audi, Jacob, serve meus,/ et Israël, quem elegi./ Hæc dicit Dominus faciens et formans te,/ ab utero auxiliator tuus :/ Noli timere, serve meus Jacob,/ et rectissime, quem elegi./ Effundam enim aquas super sitientem,/ et fluenta super aridam ;/ effundam spiritum meum super semen tuum,/ et benedictionem meam super stirpem tuam :/ et germinabunt inter herbas,/ quasi salices juxta præterfluentes aquas./ Iste dicet : Domini ego sum ;/ et ille vocabit in nomine Jacob ;/ et hic scribet manu sua : Domino,/ et in nomine Israël assimilabitur.]\ [Hæc dicit Dominus, rex Israël,/ et redemptor ejus, Dominus exercituum :/ Ego primus, et ego novissimus,/ et absque me non est deus./ Quis similis mei ? vocet,/ et annuntiet : et ordinem exponat mihi,/ ex quo constitui populum antiquum ;/ ventura et quæ futura sunt annuntient eis./ Nolite timere, neque conturbemini :/ ex tunc audire te feci,/ et annuntiavi ; vos estis testes mei./ Numquid est Deus absque me,/ et formator quem ego non noverim ?/ Plastæ idoli omnes nihil sunt,/ et amantissima eorum non proderunt eis./ Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,/ neque intelligunt, ut confundantur./ 10 Quis formavit deum,/ et sculptile conflavit ad nihil utile ?/ 11 Ecce omnes participes ejus confundentur,/ fabri enim sunt ex hominibus ;/ convenient omnes, stabunt/ et pavebunt, et confundentur simul./ 12 Faber ferrarius lima operatus est,/ in prunis et in malleis formavit illud,/ et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;/ esuriet et deficiet,/ non bibet aquam et lassescet./ 13 Artifex lignarius extendit normam,/ formavit illud in runcina,/ fecit illud in angularibus,/ et in circino tornavit illud,/ et fecit imaginem viri/ quasi speciosum hominem/ habitantem in domo ;/ 14 succidit cedros,/ tulit ilicem, et quercum,/ quæ steterat inter ligna saltus ;/ plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :/ 15 et facta est hominibus in focum ;/ sumpsit ex eis, et calefactus est ;/ et succendit et coxit panes ;/ de reliquo autem operatus est deum et adoravit ;/ fecit sculptile, et curvatus est ante illud./ 16 Medium ejus combussit igni,/ et de medio ejus carnes comedit ;/ coxit pulmentum, et saturatus est,/ et calefactus est, et dixit : Vah !/ calefactus sum, vidi focum ;/ 17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ;/ curvatur ante illud, et adorat illud,/ et obsecrat, dicens :/ Libera me, quia deus meus es tu !/ 18 Nescierunt, neque intellexerunt ;/ obliti enim sunt ne videant oculi eorum,/ et ne intelligant corde suo./ 19 Non recogitant in mente sua,/ neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :/ Medietatem ejus combussi igni,/ et coxi super carbones ejus panes ;/ coxi carnes et comedi,/ et de reliquo ejus idolum faciam ?/ ante truncum ligni procidam ?/ 20 Pars ejus cinis est ;/ cor insipiens adoravit illud,/ et non liberabit animam suam :/ neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea./ 21 Memento horum Jacob,/ et Israël, quoniam servus meus es tu./ Formavi te ; servus meus es tu,/ Israël, ne obliviscaris mei./ 22 Delevi ut nubem iniquitates tuas,/ et quasi nebulam peccata tua :/ revertere ad me, quoniam redemi te./ 23 Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ;/ jubilate, extrema terræ ;/ resonate, montes, laudationem,/ saltus et omne lignum ejus,/ quoniam redemit Dominus Jacob,/ et Israël gloriabitur.]\ 24 [Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,/ et formator tuus ex utero :/ Ego sum Dominus, faciens omnia,/ extendens cælos solus,/ stabiliens terram, et nullus mecum ;/ 25 irrita faciens signa divinorum,/ et ariolos in furorem vertens ;/ convertens sapientes retrorsum,/ et scientiam eorum stultam faciens ;/ 26 suscitans verbum servi sui,/ et consilium nuntiorum suorum complens ;/ qui dico Jerusalem : Habitaberis,/ et civitatibus Juda : Ædificabimini,/ et deserta ejus suscitabo ;/ 27 qui dico profundo : Desolare,/ et flumina tua arefaciam ;/ 28 qui dico Cyro : Pastor meus es,/ et omnem voluntatem meam complebis ;/ qui dico Jerusalem : Ædificaberis,/ et templo : Fundaberis.]
Copyright information for VulgCT