Isaiah 45

[Hæc dicit Dominus christo meo Cyro,/ cujus apprehendi dexteram,/ ut subjiciam ante faciem ejus gentes,/ et dorsa regum vertam,/ et aperiam coram eo januas,/ et portæ non claudentur :/ Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo ;/ portas æreas conteram,/ et vectes ferreos confringam :/ et dabo tibi thesauros absconditos,/ et arcana secretorum,/ ut scias quia ego Dominus,/ qui voco nomen tuum, Deus Israël,/ propter servum meum Jacob,/ et Israël, electum meum ;/ et vocavi te nomine tuo :/ assimilavi te, et non cognovisti me./ Ego Dominus, et non est amplius ;/ extra me non est deus ;/ accinxi te, et non cognovisti me :/ ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente,/ quoniam absque me non est :/ ego Dominus, et non est alter :/ formans lucem et creans tenebras,/ faciens pacem et creans malum :/ ego Dominus faciens omnia hæc./ Rorate, cæli, desuper,/ et nubes pluant justum ;/ aperiatur terra, et germinet Salvatorem,/ et justitia oriatur simul :/ ego Dominus creavi eum.]\ [Væ qui contradicit fictori suo,/ testa de samiis terræ !/ Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis,/ et opus tuum absque manibus est ?/ 10 Væ qui dicit patri : Quid generas ?/ et mulieri : Quid parturis ?/ 11 Hæc dicit Dominus,/ Sanctus Israël, plastes ejus :/ Ventura interrogate me ;/ super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi./ 12 Ego feci terram,/ et hominem super eam creavi ego :/ manus meæ tetenderunt cælos,/ et omni militiæ eorum mandavi./ 13 Ego suscitavi eum ad justitiam,/ et omnes vias ejus dirigam ;/ ipse ædificabit civitatem meam,/ et captivitatem meam dimittet,/ non in pretio neque in muneribus,/ dicit Dominus Deus exercituum.]\ 14 [Hæc dicit Dominus :/ Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ,/ et Sabaim viri sublimes/ ad te transibunt, et tui erunt ;/ post te ambulabunt,/ vincti manicis pergent, et te adorabunt,/ teque deprecabuntur./ Tantum in te est Deus,/ et non est absque te deus./ 15 Vere tu es Deus absconditus,/ Deus Israël, salvator./ 16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes :/ simul abierunt in confusionem fabricatores errorum./ 17 Israël salvatus est in Domino salute æterna ;/ non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi./ 18 Quia hæc dicit Dominus/ creans cælos,/ ipse Deus formans terram/ et faciens eam, ipse plastes ejus ;/ non in vanum creavit eam :/ ut habitaretur formavit eam :/ Ego Dominus, et non est alius./ 19 Non in abscondito locutus sum,/ in loco terræ tenebroso ;/ non dixi semini Jacob frustra :/ Quærite me :/ ego Dominus loquens justitiam,/ annuntians recta./ 20 Congregamini, et venite, et accedite simul/ qui salvati estis ex gentibus :/ nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ,/ et rogant deum non salvantem./ 21 Annuntiate, et venite,/ et consiliamini simul./ Quis auditum fecit hoc ab initio,/ ex tunc prædixit illud ?/ numquid non ego Dominus,/ et non est ultra deus absque me ?/ Deus justus, et salvans non est præter me./ 22 Convertimini ad me, et salvi eritis,/ omnes fines terræ,/ quia ego Deus, et non est alius./ 23 In memetipso juravi ;/ egredietur de ore meo justitiæ verbum,/ et non revertetur :/ quia mihi curvabitur omne genu,/ et jurabit omnis lingua./ 24 Ergo in Domino, dicet,/ meæ sunt justitiæ et imperium ;/ ad eum venient, et confundentur/ omnes qui repugnant ei./ 25 In Domino justificabitur, et laudabitur/ omne semen Israël.]
Copyright information for VulgCT