Isaiah 46

[Confractus est Bel, contritus est Nabo ;/ facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis,/ onera vestra gravi pondere/ usque ad lassitudinem./ Contabuerunt, et contrita sunt simul ;/ non potuerunt salvare portantem,/ et anima eorum in captivitatem ibit./ Audite me, domus Jacob,/ et omne residuum domus Israël ;/ qui portamini a meo utero,/ qui gestamini a mea vulva./ Usque ad senectam ego ipse,/ et usque ad canos ego portabo ;/ ego feci, et ego feram ;/ ego portabo, et salvabo./ Cui assimilastis me, et adæquastis,/ et comparastis me, et fecistis similem ?/ Qui confertis aurum de sacculo,/ et argentum statera ponderatis,/ conducentes aurificem ut faciat deum,/ et procidunt, et adorant./ Portant illum in humeris gestantes,/ et ponentes in loco suo,/ et stabit, ac de loco suo non movebitur :/ sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ;/ de tribulatione non salvabit eos./ Mementote istud, et confundamini ;/ redite, prævaricatores, ad cor./ Recordamini prioris sæculi,/ quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus,/ nec est similis mei./ 10 Annuntians ab exordio novissimum,/ et ab initio quæ necdum facta sunt,/ dicens : Consilium meum stabit,/ et omnis voluntas mea fiet./ 11 Vocans ab oriente avem,/ et de terra longinqua virum voluntatis meæ :/ et locutus sum, et adducam illud ;/ creavi et faciam illud./ 12 Audite me, duro corde,/ qui longe estis a justitia./ 13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur,/ et salus mea non morabitur./ Dabo in Sion salutem,/ et in Israël gloriam meam.]
Copyright information for VulgCT