Isaiah 47

[Descende, sede in pulvere,/ virgo filia Babylon :/ sede in terra ; non est solium/ filiæ Chaldæorum,/ quia ultra non vocaberis/ mollis et tenera./ Tolle molam, et mole farinam ;/ denuda turpitudinem tuam ;/ discooperi humerum, revela crura,/ transi flumina./ Revelabitur ignominia tua,/ et videbitur opprobrium tuum ;/ ultionem capiam, et non resistet mihi homo./ Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius,/ Sanctus Israël./ Sede tacens, et intra in tenebras,/ filia Chaldæorum,/ quia non vocaberis ultra/ domina regnorum./ Iratus sum super populum meum :/ contaminavi hæreditatem meam,/ et dedi eos in manu tua :/ non posuisti eis misericordias ;/ super senem aggravasti jugum tuum valde./ Et dixisti : In sempiternum ero domina./ Non posuisti hæc super cor tuum,/ neque recordata es novissimi tui./ Et nunc audi hæc delicata,/ et habitans confidenter,/ quæ dicis in corde tuo :/ Ego sum, et non est præter me amplius ;/ non sedebo vidua,/ et ignorabo sterilitatem./ Venient tibi duo hæc/ subito in die una,/ sterilitas et viduitas :/ universa venerunt super te,/ propter multitudinem maleficiorum tuorum,/ et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem./ 10 Et fiduciam habuisti in malitia tua,/ et dixisti : Non est qui videat me./ Sapientia tua et scientia tua,/ hæc decepit te./ Et dixisti in corde tuo :/ Ego sum, et præter me non est altera./ 11 Veniet super te malum,/ et nescies ortum ejus ;/ et irruet super te calamitas/ quam non poteris expiare ;/ veniet super te repente miseria/ quam nescies./ 12 Sta cum incantatoribus tuis/ et cum multitudine maleficiorum tuorum,/ in quibus laborasti ab adolescentia tua,/ si forte quod prosit tibi,/ aut si possis fieri fortior./ 13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum./ Stent, et salvent te/ augures cæli,/ qui contemplabantur sidera,/ et supputabant menses,/ ut ex eis annuntiarent ventura tibi./ 14 Ecce facti sunt quasi stipula,/ ignis combussit eos ;/ non liberabunt animam suam/ de manu flammæ ;/ non sunt prunæ quibus calefiant,/ nec focus ut sedeant ad eum./ 15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras :/ negotiatores tui ab adolescentia tua,/ unusquisque in via sua erraverunt ;/ non est qui salvet te.]
Copyright information for VulgCT