Isaiah 48

[Audite hæc, domus Jacob,/ qui vocamini nomine Israël,/ et de aquis Juda existis ;/ qui juratis in nomine Domini,/ et Dei Israël recordamini/ non in veritate neque in justitia./ De civitate enim sancta vocati sunt,/ et super Deum Israël constabiliti sunt :/ Dominus exercituum nomen ejus./ Priora ex tunc annuntiavi,/ et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :/ repente operatus sum, et venerunt./ Scivi enim quia durus es tu,/ et nervus ferreus cervix tua,/ et frons tua ærea./ Prædixi tibi ex tunc ;/ antequam venirent, indicavi tibi,/ ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc,/ et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista./ Quæ audisti, vide omnia ;/ vos autem, num annuntiastis ?/ Audita feci tibi nova ex tunc,/ et conservata sunt quæ nescis./ Nunc creata sunt et non ex tunc ;/ et ante diem, et non audisti ea,/ ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea./ Neque audisti, neque cognovisti,/ neque ex tunc aperta est auris tua :/ scio enim quia prævaricans prævaricaberis,/ et transgressorem ex utero vocavi te./ Propter nomen meum longe faciam furorem meum,/ et laude mea infrenabo te,/ ne intereas./ 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;/ elegi te in camino paupertatis./ 11 Propter me, propter me faciam,/ ut non blasphemer ;/ et gloriam meam alteri non dabo./ 12 Audi me, Jacob,/ et Israël, quem ego voco :/ ego ipse, ego primus,/ et ego novissimus./ 13 Manus quoque mea fundavit terram,/ et dextera mea mensa est cælos ;/ ego vocabo eos,/ et stabunt simul./ 14 Congregamini, omnes vos, et audite :/ quis de eis annuntiavit hæc ?/ Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,/ et brachium suum in Chaldæis./ 15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ;/ adduxi eum, et directa est via ejus./ 16 Accedite ad me et audite hoc :/ non a principio in abscondito locutus sum :/ ex tempore antequam fieret, ibi eram :/ et nunc Dominus Deus misit me,/ et spiritus ejus./ 17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,/ Sanctus Israël :/ Ego Dominus Deus tuus,/ docens te utilia,/ gubernans te in via qua ambulas./ 18 Utinam attendisses mandata mea :/ facta fuisset sicut flumen pax tua,/ et justitia tua sicut gurgites maris :/ 19 et fuisset quasi arena semen tuum,/ et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;/ non interisset et non fuisset attritum/ nomen ejus a facie mea./ 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis,/ in voce exsultationis annuntiate :/ auditum facite hoc,/ et efferte illud usque ad extrema terræ./ Dicite : Redemit Dominus/ servum suum Jacob./ 21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos :/ aquam de petra produxit eis,/ et scidit petram, et fluxerunt aquæ./ 22 Non est pax impiis, dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT