Isaiah 5

[Cantabo dilecto meo/ canticum patruelis mei vineæ suæ./ Vinea facta est dilecto meo/ in cornu filio olei./ Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,/ et plantavit eam electam ;/ et ædificavit turrim in medio ejus,/ et torcular exstruxit in ea ;/ et exspectavit ut faceret uvas,/ et fecit labruscas./ Nunc ergo, habitatores Jerusalem/ et viri Juda,/ judicate inter me/ et vineam meam./ Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,/ et non feci ei ?/ an quod exspectavi ut faceret uvas,/ et fecit labruscas ?/ Et nunc ostendam vobis/ quid ego faciam vineæ meæ :/ auferam sepem ejus,/ et erit in direptionem ;/ diruam maceriam ejus,/ et erit in conculcationem./ Et ponam eam desertam ;/ non putabitur et non fodietur :/ et ascendent vepres et spinæ,/ et nubibus mandabo/ ne pluant super eam imbrem./ Vinea enim Domini exercituum/ domus Israël est ;/ et vir Juda/ germen ejus delectabile :/ et exspectavi ut faceret judicium,/ et ecce iniquitas ;/ et justitiam, et ecce clamor.]\ [Væ qui conjungitis domum ad domum,/ et agrum agro copulatis/ usque ad terminum loci !/ Numquid habitabitis vos soli/ in medio terræ ?/ In auribus meis sunt hæc,/ dicit Dominus exercituum ;/ nisi domus multæ desertæ fuerint,/ grandes et pulchræ, absque habitatore./ 10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,/ et triginta modii sementis facient modios tres./ 11 Væ qui consurgitis mane/ ad ebrietatem sectandam,/ et potandum usque ad vesperam,/ ut vino æstuetis !/ 12 Cithara, et lyra, et tympanum,/ et tibia, et vinum in conviviis vestris ;/ et opus Domini non respicitis,/ nec opera manuum ejus consideratis./ 13 Propterea captivus ductus est populus meus,/ quia non habuit scientiam,/ et nobiles ejus interierunt fame,/ et multitudo ejus siti exaruit./ 14 Propterea dilatavit infernus animam suam,/ et aperuit os suum absque ullo termino ;/ et descendent fortes ejus,/ et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum./ 15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,/ et oculi sublimium deprimentur./ 16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ;/ et Deus sanctus sanctificabitur in justitia./ 17 Et pascentur agni juxta ordinem suum,/ et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.]\ 18 [Væ qui trahitis iniquitatem/ in funiculis vanitatis,/ et quasi vinculum plaustri peccatum !/ 19 qui dicitis : Festinet,/ et cito veniat opus ejus, ut videamus ;/ et appropiet, et veniat/ consilium sancti Israël,/ et sciemus illud !/ 20 Væ qui dicitis malum bonum,/ et bonum malum ;/ ponentes tenebras lucem,/ et lucem tenebras ;/ ponentes amarum in dulce,/ et dulce in amarum !/ 21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris,/ et coram vobismetipsis prudentes./ 22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,/ et viri fortes ad miscendam ebrietatem !/ 23 qui justificatis impium pro muneribus,/ et justitiam justi aufertis ab eo !/ 24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,/ et calor flammæ exurit,/ sic radix eorum quasi favilla erit,/ et germen eorum ut pulvis ascendet ;/ abjecerunt enim legem Domini exercituum,/ et eloquium sancti Israël blasphemaverunt./ 25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum,/ et extendit manum suam super eum, et percussit eum :/ et conturbati sunt montes,/ et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum./ In his omnibus non est adversus furor ejus,/ sed adhuc manus ejus extenta./ 26 Et elevabit signum in nationibus procul,/ et sibilabit ad eum de finibus terræ :/ et ecce festinus velociter veniet./ 27 Non est deficiens neque laborans in eo ;/ non dormitabit, neque dormiet ;/ neque solvetur cingulum renum ejus,/ nec rumpetur corrigia calceamenti ejus./ 28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti./ Ungulæ equorum ejus ut silex,/ et rotæ ejus quasi impetus tempestatis./ 29 Rugitus ejus ut leonis ;/ rugiet ut catuli leonum :/ et frendet, et tenebit prædam,/ et amplexabitur, et non erit qui eruat./ 30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris :/ aspiciemus in terram,/ et ecce tenebræ tribulationis,/ et lux obtenebrata est in caligine ejus.]
Copyright information for VulgCT