Isaiah 50

[Hæc dicit Dominus :/ Quis est hic liber repudii matris vestræ,/ quo dimisi eam ?/ aut quis est creditor meus,/ cui vendidi vos ?/ Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis,/ et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram./ Quia veni, et non erat vir ;/ vocavi, et non erat qui audiret./ Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea,/ ut non possim redimere ?/ aut non est in me virtus ad liberandum ?/ Ecce in increpatione mea desertum faciam mare,/ ponam flumina in siccum ;/ computrescent pisces sine aqua,/ et morientur in siti./ Induam cælos tenebris,/ et saccum ponam operimentum eorum.]\ [Dominus dedit mihi/ linguam eruditam,/ ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo./ Erigit mane,/ mane erigit mihi aurem,/ ut audiam quasi magistrum./ Dominus Deus aperuit mihi aurem,/ ego autem non contradico :/ retrorsum non abii./ Corpus meum dedi percutientibus,/ et genas meas vellentibus ;/ faciem meam non averti ab increpantibus/ et conspuentibus in me./ Dominus Deus auxiliator meus,/ ideo non sum confusus ;/ ideo posui faciem meam ut petram durissimam,/ et scio quoniam non confundar./ Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi ?/ Stemus simul ;/ quis est adversarius meus ? accedat ad me./ Ecce Dominus Deus auxiliator meus ;/ quis est qui condemnet me ?/ Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ;/ tinea comedet eos./ 10 Quis ex vobis timens Dominum,/ audiens vocem servi sui ?/ Qui ambulavit in tenebris,/ et non est lumen ei,/ speret in nomine Domini,/ et innitatur super Deum suum./ 11 Ecce vos omnes accendentes ignem,/ accincti flammis :/ ambulate in lumine ignis vestri,/ et in flammis quas succendistis ;/ de manu mea factum est hoc vobis :/ in doloribus dormietis.]
Copyright information for VulgCT