Isaiah 52

[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion !/ induere vestimentis gloriæ tuæ,/ Jerusalem, civitas Sancti,/ quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te/ incircumcisus et immundus./ Excutere de pulvere, consurge ;/ sede, Jerusalem !/ solve vincula colli tui,/ captiva filia Sion./ Quia hæc dicit Dominus :/ Gratis venundati estis,/ et sine argento redimemini./ Quia hæc dicit Dominus Deus :/ In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi,/ et Assur absque ulla causa calumniatus est eum./ Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus,/ quoniam ablatus est populus meus gratis ?/ Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus,/ et jugiter tota die nomen meum blasphematur./ Propter hoc sciet populus meus nomen meum/ in die illa :/ quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.]\ [Quam pulchri super montes pedes annuntiantis/ et prædicantis pacem ;/ annuntiantis bonum,/ prædicantis salutem,/ dicentis Sion :/ Regnabit Deus tuus !/ Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem,/ simul laudabunt,/ quia oculo ad oculum videbunt/ cum converterit Dominus Sion./ Gaudete, et laudate simul,/ deserta Jerusalem,/ quia consolatus est Dominus populum suum ;/ redemit Jerusalem./ 10 Paravit Dominus brachium sanctum suum/ in oculis omnium gentium ;/ et videbunt omnes fines terræ/ salutare Dei nostri./ 11 Recedite, recedite ; exite inde,/ pollutum nolite tangere ;/ exite de medio ejus ; mundamini,/ qui fertis vasa Domini./ 12 Quoniam non in tumultu exibitis,/ nec in fuga properabitis ;/ præcedet enim vos Dominus,/ et congregabit vos Deus Israël.]\ 13 [Ecce intelliget servus meus,/ exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde./ 14 Sicut obstupuerunt super te multi,/ sic inglorius erit inter viros aspectus ejus,/ et forma ejus inter filios hominum./ 15 Iste asperget gentes multas ;/ super ipsum continebunt reges os suum :/ quia quibus non est narratum de eo viderunt,/ et qui non audierunt contemplati sunt.]
Copyright information for VulgCT