Isaiah 54

[Lauda, sterilis, quæ non paris ;/ decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas :/ quoniam multi filii desertæ/ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus./ Dilata locum tentorii tui,/ et pelles tabernaculorum tuorum extende :/ ne parcas :/ longos fac funiculos tuos,/ et clavos tuos consolida./ Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis,/ et semen tuum gentes hæreditabit,/ et civitates desertas inhabitabit./ Noli timere, quia non confunderis,/ neque erubesces ; non enim te pudebit,/ quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris,/ et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius./ Quia dominabitur tui qui fecit te,/ Dominus exercituum nomen ejus,/ et redemptor tuus, Sanctus Israël :/ Deus omnis terræ vocabitur./ Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu/ vocavit te Dominus,/ et uxorem ab adolescentia abjectam,/ dixit Deus tuus./ Ad punctum in modico dereliqui te,/ et in miserationibus magnis congregabo te./ In momento indignationis abscondi/ faciem meam parumper a te ;/ et in misericordia sempiterna misertus sum tui,/ dixit redemptor tuus, Dominus./ Sicut in diebus Noë istud mihi est,/ cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ;/ sic juravi ut non irascar tibi,/ et non increpem te./ 10 Montes enim commovebuntur,/ et colles contremiscent ;/ misericordia autem mea non recedet a te,/ et fœdus pacis meæ non movebitur,/ dixit miserator tuus Dominus./ 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,/ ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,/ et fundabo te in sapphiris :/ 12 et ponam jaspidem propugnacula tua,/ et portas tuas in lapides sculptos,/ et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;/ 13 universos filios tuos doctos a Domino,/ et multitudinem pacis filiis tuis./ 14 Et in justitia fundaberis :/ recede procul a calumnia, quia non timebis,/ et a pavore, quia non appropinquabit tibi./ 15 Ecce accola veniet qui non erat mecum,/ advena quondam tuus adjungetur tibi./ 16 Ecce ego creavi fabrum/ sufflantem in igne prunas,/ et proferentem vas in opus suum ;/ et ego creavi interfectorem ad disperdendum./ 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur,/ et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis./ Hæc est hæreditas servorum Domini,/ et justitia eorum apud me, dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT