Isaiah 56

[Hæc dicit Dominus :/ Custodite judicium, et facite justitiam,/ quia juxta est salus mea ut veniat,/ et justitia mea ut reveletur./ Beatus vir qui facit hoc,/ et filius hominis qui apprehendet istud,/ custodiens sabbatum ne polluat illud,/ custodiens manus suas ne faciat omne malum./ Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens :/ Separatione dividet me Dominus a populo suo ;/ et non dicat eunuchus :/ Ecce ego lignum aridum./ Quia hæc dicit Dominus eunuchis :/ Qui custodierint sabbata mea,/ et elegerint quæ ego volui,/ et tenuerint fœdus meum,/ dabo eis in domo mea et in muris meis/ locum, et nomen/ melius a filiis et filiabus :/ nomen sempiternum dabo eis,/ quod non peribit./ Et filios advenæ, qui adhærent Domino,/ ut colant eum, et diligant nomen ejus,/ ut sint ei in servos ;/ omnem custodientem sabbatum ne polluat illud,/ et tenentem fœdus meum ;/ adducam eos in montem sanctum meum,/ et lætificabo eos in domo orationis meæ ;/ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo,/ quia domus mea domus orationis vocabitur/ cunctis populis./ Ait Dominus Deus,/ qui congregat dispersos Israël :/ Adhuc congregabo ad eum/ congregatos ejus.]\ [Omnes bestiæ agri,/ venite ad devorandum,/ universæ bestiæ saltus./ 10 Speculatores ejus cæci omnes ;/ nescierunt universi :/ canes muti non valentes latrare,/ videntes vana, dormientes,/ et amantes somnia./ 11 Et canes imprudentissimi/ nescierunt saturitatem ;/ ipsi pastores/ ignoraverunt intelligentiam :/ omnes in viam suam declinaverunt ;/ unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum./ 12 Venite, sumamus vinum,/ et impleamur ebrietate ;/ et erit sicut hodie, sic et cras,/ et multo amplius.]
Copyright information for VulgCT