Isaiah 57

[Justus perit,/ et non est qui recogitet in corde suo ;/ et viri misericordiæ colliguntur,/ quia non est qui intelligat :/ a facie enim malitiæ collectus est justus./ Veniat pax ;/ requiescat in cubili suo/ qui ambulavit in directione sua./ Vos autem accedite huc,/ filii auguratricis,/ semen adulteri et fornicariæ./ Super quem lusistis ?/ super quem dilatastis os,/ et ejecistis linguam ?/ Numquid non vos filii scelesti,/ semen mendax,/ qui consolamini in diis/ subter omne lignum frondosum,/ immolantes parvulos in torrentibus,/ subter eminentes petras ?/ In partibus torrentis pars tua ;/ hæc est sors tua :/ et ipsis effudisti libamen,/ obtulisti sacrificium./ Numquid super his non indignabor ?/ Super montem excelsum et sublimem/ posuisti cubile tuum,/ et illuc ascendisti/ ut immolares hostias./ Et post ostium, et retro postem,/ posuisti memoriale tuum./ Quia juxta me discooperuisti,/ et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,/ et pepigisti cum eis fœdus ;/ dilexisti stratum eorum/ manu aperta./ Et ornasti te regi unguento,/ et multiplicasti pigmenta tua./ Misisti legatos tuos procul,/ et humiliata es usque ad inferos./ 10 In multitudine viæ tuæ laborasti ;/ non dixisti : Quiescam./ Vitam manus tuæ invenisti ;/ propterea non rogasti./ 11 Pro quo sollicita timuisti,/ quia mentita es,/ et mei non es recordata,/ neque cogitasti in corde tuo ?/ Quia ego tacens et quasi non videns,/ et mei oblita es./ 12 Ego annuntiabo justitiam tuam,/ et opera tua non proderunt tibi./ 13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,/ et omnes eos auferet ventus,/ tollet aura.]\ [Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,/ et possidebit montem sanctum meum./ 14 Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita,/ auferte offendicula de via populi mei./ 15 Quia hæc dicit Excelsus,/ et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :/ in excelso et in sancto habitans,/ et cum contrito et humili spiritu :/ ut vivificet spiritum humilium,/ et vivificet cor contritorum./ 16 Non enim in sempiternum litigabo,/ neque usque ad finem irascar,/ quia spiritus a facie mea egredietur,/ et flatus ego faciam./ 17 Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum./ Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;/ et abiit vagus in via cordis sui./ 18 Vias ejus vidi, et sanavi eum ;/ et reduxi eum, et reddidi consolationes/ ipsi, et lugentibus ejus./ 19 Creavi fructum labiorum pacem ;/ pacem ei qui longe est et qui prope,/ dixit Dominus, et sanavi eum./ 20 Impii autem quasi mare fervens,/ quod quiescere non potest,/ et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum./ 21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]
Copyright information for VulgCT